Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Győr, 1882

46 ita vicissim muneris sui esse arbitrantur, ut Suae Majestati sacratissimae, ea quae cum exordio Consultationum filialis candor in sinum paternum effundi urgebat, praevie humillime substernant. Anxios nempe reddidisse primum et ante omnia Statuum et Ordinum auimos illud : qnod in obversum fundamentalium, Diplomatica Sponsione firma­tarum legum, articulorum item 10. 12. 13. 14. 18. 19. 179°/,, quibus illata Con­stitutioni Regni praecedanea vulnera, resanata fuerant, experti sint, se non obstantibus ab eo tempore supportatis gravissimis sacrificiis, per noviora etiam Constitutioni Regni inflicta vulnera, in Cardinalibus suis immunitatibus, juribus et praerogativis, maximo Legum praesidio, orbatos atque vigorem Constitutionalium harum Legum, usque adeo labefactatum esse, ut jam ipsam Compagem avitae Constitutionis in essentialibus partibus laesam esse conspexerint. Quantum enim ad Articulum 10. 1791; in obversum hujus multa in Regno Hungáriáé, et partibus eidem adnexis, ad normam caeterarum Haereditariarum provinciarum disponuntur, et via Dicasteriali introduci intenduntur, quae in Regno Hungáriáé, ubi Legislativa Potestas inter Principem et Status Regni communis est, sine Consensu horum statui non possent, Regnum Hungáriáé, ac si esset provincia Austriae, in statu dependentiae servatur; opes et vires regni, ad commodum populi Austriaci convertuntur. Quid in obversum Art. 12. 179%, Potestatem Executivam in sensu legis exercendam praecipientis actum sit ? Patentalium ad Regni Jurisdictiones iterata dimissio, et per has in diversis administrationis publicae objectis procurari tentata, intentionum Altissimarum executio, tristis denique paullo retroacti triennii historia loquitur. Seu namque objectorum unice Legislativae Potestati reservatorum citra eandem praecepta, vel plane armato milite, nnice in defen­sionem Regni destinato tentata aut procurata effectuatio consideretur; seu con­sideretur illud, quod libera oblata contra Spiritum art. 19. 1791. et contra indolem suam in determinata quantitate ac mensura extra Comitia fuerint po­stulata, seu vero exmissos, non obstantibus iurisdictionum ad Comitia Regni provocantium remonstrationibus, in objecto statutionis tyronum et contributionis extra Comitia alteratae, Regios Commissarios, violata per hos praeterea are- statos et a legali suo corpore separatos Magistratus, Curias milite obsessas, suppressam consultationum libertatem, attrectata credibilia Tabularia; Jurisdic­tionum vero Protocolla, alibi truncata, alibi quibus perpessae illegalitates pro sera etiam posteritate conjectae erant, in generali Statuum et ordinum congregatione, ac in praesentia Magistralium, vi etiam militari adductorum dislacerata, aut crucifixa, per Commissarios regios ad se recepta et secum absportata, hacque ratione Comitatuum Archiva, pretioso hdcce thesauro frustrata et manca reddita, publica Sigilla captivata, praejudiciosarum Rever- salium imo et Juramentorum exactionem interdictas in Comitatibus per 15 etiam menses cum summa jactura publicae administrationis Congregationes, et ad Suam Majestatem Sacratissimam exarandas remonstrationes, corresponden- tias, medio praesidialium dispositionum suppressas, aut sub nota infidelitatis impeditas, adhibitam denique ipsiusmet constitutionalis existentiae amittendae comminationem, justus dolor in memoriam revocet, his omnibus ingratam illam recordationem semper junctam esse oportebit, quod potestas executiva limites, clara dispositione legis sibi defixos excesserit, et principale constitutionis ful­crum, jam jam subversioni reddiderit obnoxium. Quid, quod per intermissam, in obversum art. 13. 1791. tredecim annis

Next

/
Thumbnails
Contents