Kiss Borbála: Győri céhes kiváltságlevelek a 16-18. századból II. kötet. (Győr, 2022)

A GYŐRI ÉS KOMÁROMI HAD KÖTÉLVERŐINEK CÉHPRIVILÉGIUMA

et supplicationibus inclinati, praeinsertas literas omnesque3 et singulos articulos in eisdem comprehensos (in quantum nostris iuribus non praeiudicant) pro eisdem magistris restiariis in hoc oppido n[ost]ro Iaurienjsi] suburbioq[ue] eiusdem residentibus, tam modernis, quam futuris in perpetuum valituras, in formam privilegii n[ost]ri redigentes et transumen­tes, in omnibus suis punctis, clausulis et articulis ac in omni sui parte, authoritate dominii n[ost]ri, quod in hoc oppido suburbioq[ue] eiusdem de iure et de facto ex pia divorum quon[dam] Hung[ariae] regum fundatione habere dignoscimur, aprobavimus, ratificavimus et confirmavimus. Ac insuper eadem authoritate praescriptas literas et constitutiones in eisdem contentas, his, quae sequuntur, constitutionibus auximus, amplificavimus et exornavimus. Primo. Ut licet instar aliarum ceharum sive contuberniorum in hoc oppido n[ost]ro fundatorum, dicti quoq[ue] magistri restiarii peculiare vexillum in hac Ecclesia n[ost]ra habere deberent quia tamen iidem magistri restiarii pro campanis huius ecccle[si]ae n[ost]rae singulis annis sufficientes restes se daturos promisissent et se ipsos obligavissent, ob hoc usq[ue] ad pacatiora tempora (siquidem ipsi magistri restiarii modo fere omnes milites germani istius praesidii lauriensis essent) praenotati vexilli praeparatio relinquitur. Secundo. Cum in ipsis nundinarum diebus solennioribus praefati magistri restiarii moderni pariter et futuri divino cultui, sacrae missae officio ad aram divae Catharinae Virginis et Martyris singulis anni quartalibus habendo, per a semet ipsis conductum sacerdotem Ecclesiae n[ost]rae obstrictum, interessé debeant. Annuimus, ut die ipsas nundinas immediate pr[ae]cedenti nulli magistrorum restiariorum extraneorum, liceat merces suas venum exponere, sed solis ma­gistris n[ost]ris restiariis Iauriensibus. Tertio. Ut quicquid in praeinsertis literis praememorati Domini Supremi Gene­ralis Capitanei de iurisdictione et authoritate eiusdem attingitur id totum et omne nos concernere intelligatur. Quarto. Si quis magistrorum restiariorum, ob excessus aliquos ex hac ceha exclusus, merces suas nihilominus in nundinis hisce Iauriensibus venales exponere auderet, talis confiscationem universarum rerum suarum venalium incurrat, quarum una nobis, altera vero medietas Cehae ipsi cedat. Im[m]o approbamus, ratificamus et confirmamus, necnon exornamus et amplificamus. Salvis semper iuribus n[ost]ris. Harum n[ost]rar[um] maioris sigilli n[ost]ri pendentis, munimine roborata­rum vigore et testimonio literarum mediante. Datum ipso festo Assumptionis Beatissimae Mariae semper Virginis, anno partus eiusdem millesimo sexcentesimo trigesimo septimo. Reverendissimo et admodum Reverendis dominis Georgio Vaswary Cathedrali Praeposito, Michaele Lony Lectore, Wolffgango Wrachevich Cantore, Gregorio Nagyffalvi electo Ep[isco]po Vaciensi, Custode huius Ecclesiae, Matthia Vörös de Nyeek Sancti Salvatoris de Papocz, Ioanne Altabak Sancti Adalberti Praepositis, Ioanne Beny Cathedrali, Michäele Kopchany Soproniensi, Stephano Chehonio Mossoniensi, Petro Baranyay Luchmanensi, Ioanne Chakany Papensi, Thoma Firley Abbate de Pilisio, Comaroniensi Archidiaconis, coete­­risq[ue] dominis Canonicis in hac Ecclesia Deo iugiter et devote famulantibus atq[ue] psallentibus. Confirmo Georgius Szechény Ep[isco]pus lauriensis. Lecta in capitulo. Nos itaqfue] huiusmodi humillima supplicatione pro parte praenotatorum cehae seu contubernii magistrorum restia­riorum Iauriensium et Comaroniensium n[ost]rae modo quo supra porrecta Ma[ies]t[a]ti, regia benignitate exaudita cle­menter et admissa, praeinsertas literas memorati Capituli lauriensis transumptionales confirmationales non abrasas non cancellatas neq[ue] in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus vitio ac suspicione carentes praesentibus literis n[ost]ris privilegialibus de verbo ad verbum sine diminutione et augmento aliquali insertas et inscriptas, quoad omnes earundem continentias, clausulas et articulos, eatenus, quatenus eaedem rite et legitime existunt emanatae, viribusq[ue] earundem veritas suffragatur; ratas, gratas et accepta habendes], acceptavimus, approbavimus, roboravimus et ratificavimus, ac pro saepefatis magistris restiariis Iauriensibus et Comaroniensibus ipsorumq[ue] posteris et successoribus univer[sis] innovan[tes] perpetuo valituras gratiose confirmavimus. Im[m]o acceptamus, approbamus, roboramus, ratificamus [que] et confirmamus. Salvis iuribus alienis. Harum nostrar[um] secreto sigillo n[ost]ro, quo ut Rex Hung[ari]ae utimur, im­pendenti communitarum vigore et testimonio literarum. Datum per manus fidelis n[ost]ri nobis dilecti Reverendi Tho­­mae Palffy ab Erdeőd electi Ep[isco]pi Ecclesiae Nittriensis lociq[ue] et comitatus eiusdem supremi ac perpetui comitis consiliarii n[ost]ri ac aulae n[ost]rae per regnum n[ost]rum Hung[ari]ae cancellarii in civitate n[ost]ra Vienna Austriae, die octava mensis Februarii, anno D[omi]ni millesimo sexcentesimo septuagesimo.4 Regnor[um] n[ost]ror[um] Romani duodecimo, Hung[ari]ae et reliquorum decimo quinto, Bohemiae vero a[nn]o decimo quarto. Leopoldus Montecjuccoli] Carolus Ludovicus comes ob Hoffkirchen Thomas Palffi Eflectus] Ep[isco]pus Nitrien[sis] Stephanus Orbán 52

Next

/
Thumbnails
Contents