Győri Tanulmányok. Tudományos Szemle 28/2006 (Győr, 2006)

GYŐR MÚLTJA - Horváth Richárd: Győr város hatóságának középkori oklevelei

dictus dominus Thomas prepositus eosdem Iohannem et Stephanum minu­siuste et indebite vexaret et litibus huiusmodi turbaret. Quibus sic habitis memoratus dominus Thomas prepositus ad premissam allegacionem obiecit, quod verum sit, ut ipse aliquos pannos ante mortem dicti condam Iohannis Walpek ad vendendos ipsi Iohanni Walpek dedisset, sic tamen, quod ipse con­dam Iohannes Walpek eosdem pannos venderet et precium eorum ipsi domino Thome prepósito daret et assignaret, ipso itaque condam Iohanne Walpek, tunc subitánea morte decedente ipse dominus Thomas prepositus eosdem pan­nos suos absque una pecia panni nehazar vocati de domo dicti condam Iohan­nis Walpek eisdem Iohanne et Stephano [...] deportasset et pro se iterum re­habuisset, sed prescriptos ducentos florenos auri iamfatus condam Iohannes Walpek ante obitum suum fere ante quatuor annos ab ipso domino Thoma prepósito in sortem impignoracionis prescripte domus sue in paratis pecuniis levasset et recepisset, offerens se id probatum et per nos ad probacionem ad­mitti postulavit. Quibus itaque perceptis iudicando commisimus eo modo, ut ipse dominus Thomas prepositus hoc et id, quod ipse prescriptos ducentos flo­renos auri puri in sortem impignoracionis prescripte domus preallegato con­dam Iohanni Walpek in paratis pecuniis dedisset octavo die tunc proxime affu­turo, coram nobis probare debeat et teneatur. Quo termino adveniente et nobis in causa huiusmodi pro faciendo moderativo iudicio consedentibus comparue­runt coram nobis in iudicio prenominati dominus Thomas prepositus et Lucas litteratus, procurator annotatorum Iohannis et Stephani et idem dominus Tho­mas prepositus in probacionem et verificacionem prémisse sue intencionis quasdam litteras prefati conventus monasterii Sancti Martini Sacri Montis Pannonie fassionales pariter et obligatorias in festo Advinculam Beati Petri apostoli in anno Domini millesimo quadringentesimo septuagésimo primo 26 transacto in papiro patenter emanatas, citacione eciam legittima precedente unacum nonnullis testibus produxit et exhibuit b , quoquidem recepto per nos ab eisdem de dicenda veritate corporali iuramento singillatim et secrete requi­sitos et examinatos habuimus, quibusquidem litteris et testibus productis et exhibitis causam huiusmodi pro finali decisione a die datarum presencium duximus prorogandam. Ipso itaque die adinveniente et nobis causa in huiusd­modi pro faciendo moderativo iudicio consedente comparuerunt, coram nobis in iudicio prefati dominus Thomas prepositus et Lucas litteratus, procurator annotatorum Iohannis et Stephani et per nos causa in huiusmodi fmalis deci­sionis complementum aministrare postularunt. Nos itaque visis premissis et diligenter inspectis earundem parcium proposicionibus, responsionibus et al­legacionibus, necnon litteris et attestacionibus testium coram nobis causa in huiusmodi productis et exhibitis, eisque cum [...] et diligencia debitis recensi­tis et renunciatis, quia ex eis perspicaciter comperimus, preallegatum condam Iohannem Walpek prescriptos ducentos florenos auri a prenominato domino Thoma prepósito in florenis et pecuniis paratis levasse et récépissé ac pro eis­dem ducentis florenis auri prescriptam domum suam c cum cunctis edificiis et utilitatibus suis ipsi domino Thome prepósito usque tempus redempcionis eiusdem impignorasse et pignori locasse et obligasse, ideo nobis prescripta do­mus cum cunctis suis utilitatibus et edificiis pro prescriptis ducentis florenis '' 1471. augusztus 1.

Next

/
Thumbnails
Contents