Győri Tanulmányok. Tudományos Szemle 28/2006 (Győr, 2006)
GYŐR MÚLTJA - Horváth Richárd: Győr város hatóságának középkori oklevelei
Mathias, Dei grácia rex Hungarie, Bohemie etc. fidelibus nostris, honorabilibus dominis et capitulo ecclesie Iauriensis, item circumspectis iudici et iuratis civibus civitatis loci eiusdem salutem et gráciám. Expositum est maiestati nostre pro parte et in personis fidelium nostrorum venerabilis Thome decretorum doctoris, prepositi ecclesie Castriferrei ac nobilium Gregorii de Kwthws, necnon Nicodemi et Ambrosii filiorum condam Galli de eadem et ceterorum aliorum fratrum et consanguineorum eiusdem Thome prepositi, quod quamvis ipsi alias condam Iohanni Walpek inhabitatori dicte civitatis Iauriensis mutuo et sub spe restitucionis, prout hoc littere fassionales et obligatorie honorabilis conventus ecclesie Sancti Martini Sacri Montis Pannonié apercius declararent, certam summám pecunie accomodaverint, quam prefatus condam Iohannes eisdem vita sua durante reddere minimé potuisset, nunc autem circumspecti Iohannes et Stephanus filii eiusdem modo simili concives vestri, in quos omnia bona sua pariter cum prescripto debito iuxta antiquam regni consuetudinem devoluta sunt, reddere et restituere non vellent. Super quo per eosdem exponentes pro faciendo ipsis in hac parte iudicio et iusticia eciam vos requisiti ipsis huiusmodi iudicium et iusticiam facere minime voluissetis allegando, quod ipsi Iohannes et Stephanus ab omni iure et iuris onere per litteras nostras sub sigillo nostro anulari emanatas racione prescripti debiti penitus expediti essent et supportati in preiudicium eorundem exponencium et dampnum valde magnum. Cum autem nemo sine certa et racionabili causa se a facie iuris et iusticie absentare possit, ob hoc nec prefatos Iohannem et Stephanum aliqua via a iure precavere volentes, mandamus igitur fidelitati vestre harum serie firmissime, quatenus receptis presentibus eisdem exponentibus ex parte prefatorum Iohannis et Stephani Walpek in facto prescripti debiti iuxta continenciam dictarum litterarum fassionalium et obligatoriarum prefati conventus Sancti Martini non obstantibus prescriptis litteris nostris pro parte eorundem Iohannis et Stephani sub sigillo nostro anulari aut alias qualitercumque et sub quacumque forma verborum emanatis aut aliis subterfugiis quibuscumque iudicium et iusticiam facere et impendere debeatis et teneamini. Secus non facturi, presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude, feria sexta proxima ante festum Nativitatis Beate Marie virginis, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo sexto, regnorum nostrorum Hungarie etc. anno decimo nono, Bohemie vero octavo. 14. 1477. január 31. A győri káptalan és Győr káptalani város hatósága bizonyítja, hogy a Tamás vasvári prépost és rokonsága, illetőleg Walpek János fiai közt fennálló perben a tartozás kiegyenlítéséig a prépost részére megítélték Walpek városbeli házát. A pannonhalmi konvent 1477. március 26-án kelt teljes szövegű átiratában. Eszerint az eredeti oklevél in papim patenter lett kiállítva. Az átírást a konvent Sabbaria-i litteratus János nótárius publicus kérésére végezte el. Prímási Levéltár, Esztergom. Az esztergomi íőkáptalan hiteleshelyi levéltára. 48-1-4. (DF 208 977.) Nos, capitulum ecclesie Iauriensis" et Iohannes Nywly iudex et iurati cives civitatis Iauriensis memorie commendantes tenoré presencium significamus, quibus expedit, universis, quod nos litteras serenissimi principis, domini