Győri Tanulmányok. Tudományos Szemle 28/2006 (Győr, 2006)

GYŐR MÚLTJA - Horváth Richárd: Győr város hatóságának középkori oklevelei

Beate Petronelle virginis 17 eandem summam pecunie eidem magistro Nicoiao reddere nollet aut non posset, extunc fundus curie sue in dicto castro existens, et quem scilicet fundum a Petro iudice comparasset, pignoris titulo obligatus haberetur, et quod idem magister Nicolaus ipsum fundum curie usque tempus redempcionis liberam possidendi haberet facultatem. Quo percepto annotatus Laurencius in sua et Nicolai fratris sui personis modo simili personaliter as­tans respondit ex adverso, quod hoc bene verum esset, quod predicti duo fundi curiarum olim apud manus ipsius magistri Nicolai litterati fuissent pignoris titulo obligati, sed tandem pro hiisdem rerum quantitatibus, quibus obligati fuissent, eosdem fundos curiarum ab eodem magistro Nicolao litterato rede­missent et super universis debitis prefati condam Nicolai Beumarku congru­am et omnimodam eidem impendissent satisfaccionem, et quod idem magister Nicolaus calumpniose ageret contra ipsos, que omnia in termino per nos eis dando cum sufficientibus litteralibus instrumentis contra annotatum magist­rum Nicolaum comprobare presto essent et parati. Et quamvis huiusmodi accio inter partes prescriptas diversis prorogacionum cautelis hinc inde diu­cius protelata fuerit et ventilata, postremo tarnen feria sexta próxima ante do­minicain Oculi proxime preteritam 18 huiusmodi terminum pro finali decisione eiusdem cause per nos deputatum, et partibus coram nobis personaliter cons­titutis memorati Laurencius et Nicolaus quasdam tres litteras patentes, unam scilicet nostram et duas predicti honorabilis capituli ecclesie Iauriensis nost­rum specietenus produxerunt in conspectum, quarum una videlicet nostra in anno Domini millesimo trecentesimo octuagesimo nono sabato proximo ante festum Ascensionis virginis gloriose 19 emanata continebat, quod Ladislaus fi­lms Iohannis de Papuch pro se personaliter et pro Nicolao litterato fratre suo uterino cum procuratoriis litteris dicti honorabilis capituli ecclesie Iauriensis ad hoc specialiter emanatis unacum Laurencio, Nicolao et Iohanne filiis Petri dicti Zakalus, nepotibus scilicet predicti Nicolai Beumarku super universis debitis et aliis causis dicti condam Nicolai Beumarku hoc modo concordassent, quod idem Laurencius, Nicolaus et Iohannes quendam medium fundum curie in dicto castro Iauriensi penes fundum curie condam Nicolai iudicis edificiis aliqualiter destitutum, eidem condam Nicoiao Beumarku ab Anda devolutum, eisdem Nicoiao litterato et Ladislao filio Iohannis in perpetuum dédissent, et insuper quinquaginta libras denariorum in duobus terminis condicionibus et obligaminibus in eisdem litteris nostris contentis et expressis solvere assump­sissent ita, quod in ultimo termino solucionis idem Ladislaus in sua et dicti magistri Nicolai fratris sui in personis universas litteras obligatorias super premissis debitis dicti condam Nicolai Beumarku, nostras scilicet et aliorum quo­rumcumque iudicum et sub quaquidem forma verborum emanatas eisdem fili­is Petri reddere deberet ex integro, ubi autem reddere non possit, extunc eedem littere casse, vane, frivole, viribus cariture et exhibitoribus earum nociture haberentur. Secunda vero earundem litterarum per prefatos Laurencium et Nicolaum exhibitarum, dicti videlicet honorabilis capituli ecclesie Iauriensis in eodem anno in vigilia festi Assumpcionis virginis gloriose 20 fere sub eadem 17 1 382. május31. ,H 1394. március20. 19 1389. augusztus 14. ¿ " 1389. augusztus 14.

Next

/
Thumbnails
Contents