Győri Tanulmányok - Tudományos Szemle 19/1997 (Győr, 1997)
GYŐR MÚLTJA - Federmayer István: Újabb adalékok Révai Miklós győri éveihez
GYÖRI r r ANl JLMÁNYOK mihi die, quoniam Nicolaus vocor, et vel propterea etiam privatae meae devotioni magis consecrato, dubia adhuc luce, hora media séptima antelucana, viam ex insidiis semel atque iterum obsidere, verberationem praemeditate intentam cum assumto socio tentare, quae omnia inquisitio peragenda indubiis testimoniis omnino certa os tend et, enorme crimen est, máxime a Senatore, qui publicae securitati officio invigilare debet. Accedít huic foedo facto audax intorsio: quod, cum me resilentem, a Gusleriana domo usque ad plateolam, quae domum Bildianam dividit a Claustro Monalium, insequeretur, me in terrore meo ad templum Monalium confugiente, et ibi a viris comitatum rogante, ut saltern domum securius rediré possim, Perillustris Dominus Bahomeg lusus intentione sua repente rem verterit, toti facto aliam faciem dederit, multa concursatione apud Excellentissimum Dominum Episcopum, Reverendissimum Dominum Generalem Vicarium, aliosque, in ipso adeo Venerabiii Consistorio sequenti die propter eius accusationem celebrato, me innocentem, me tanta iniuria exceptum, tarnen reum faceré, et illatae sibi grandis calumniae insimulare conatus sit, inducto falso et emto uno teste, quod in Ecclesia a Sacerdote furioso prostitutus fuisset. Accedunt his, in utraque dicti Perillustris Domini, sed praecipue in prima Instantia novae calumniae, et afficta mihi falsa crimina. Quae omnia tanta sunt, ut ego potius, quem ille reum faceré intendit, me in actoris locum ponam, congruamque et exemplarem satisfactionem via iuris exigam. Deprecationem, praesertim in Senatu, quam ille extorquere contendit, Auctoritate Episcopali per importunitatem exorata directe abusurus, ego inprimis non convictus, Vir Nobilis et Sacerdos, prorsus faceré non possum: quia illa, quae sibi a me cum iniuria et calumnia obiecta esse praetendit, vera sunt, et propterea adducta: ut appareat, eius testimonium mihi calumniosum nullum esse, quo ille in Senatu seriam emendationem rerum, quas in area Scholarum itidem ipse instigationibus suis et initio et porro deterius reddidit, impediré nitebatur. Haec revocari, imprimis in Senatu, vel ex Mansuetudine Ecclesiastica, nunquam possunt praesertim deprecantis more: nisi ipsis Senatoribus, quibus ille intus et extus notus est, vel ridentibus, qui fortasse ex affectu agere possent, vel certe indignantibus saltern tacite, qui honestius sentiunt. Demum me ipsum, qui ut Magister Graphidis officio meo plus quam satisfeci, de hac Civitate octo annis egregie merui, quietem in area non solum meo, sed communi nomine iure petii, de iniuriis mihi illatis iure questus sum, certe hoc facto ultro perderem, Mansuetudine Ecclesiastica pro libídine malorum hominum non loco suo ludibriose protrita, ipse in me iniurius, in gravi lite iam exorta, et ad competens forum, utpote ad Directionem promota, et uberius promovenda: quod nempe Perillustris hie Vir, qui hie fere ubique ut praecipuus instigator magnopere involvitur, extorta vel mutua deprecatione etiam in facie solum Venerabiiis Consistorii, mihi laqueo pósito litem imminentem effugere conaretur,