Győri Tanulmányok - Tudományos Szemle 19/1997 (Győr, 1997)

GYŐR MÚLTJA - Federmayer István: Újabb adalékok Révai Miklós győri éveihez

( TYÖRI TANI TLMÄNY( )K Mense circiter Iulio anni hujus ratione pertractandorum publicorum Negoti­orum consedit Magistratualis Deputatio, cujus occasione exortis inter antelatum Révaj, et Oeconomum Civitatis animorum dissidiis, de modo fati quoque professons Rêvai ancilla Catharina nominata quaestio agitata fuit, quae cum in statu coelibatus mei apud me servavisset, ad evincendam ancillae suae probitatem fatus Rêvai semet ad me convertit, ut de ejus vitae integritate Testimonium perhiberem, cum interim ideo ipsam a me dimiserim, quod sub tempus Servitii sui apud me gesti cum militibus eotum hic loci stativa tenentibus suspectam amicitiam fovisse, et recte noctu ipsam cum iisdem frequentius conversatam fuisse, observassent, sine laesione Conscientiae meae subticere non potui, quin contra ipsam edixissem, quod expertus fui, eo vel magis siquidem non qua privata, sed tanquam Iuramento obstricta Persona, quam nullae preces, praemia favores vel odia movere possunt, Deputationi interfuerim. Hoc postmodum crebro fatus Révaj a Directore inaudiendo nulli occasioni pepercit, quin Virus suum taliter uti praeexhibitus Extractus docet in me exerceret, cum tarnen quod in nullo Puncto dicti Révaj existimationum laeserim Testimonialibus Domini Directoris Diö hic sub No 2. demisse advolutis firmo, hoc nihilominus non spectans, in honorem meam et fidem intaminatam tum coram Domino Directore Diö, quum etiam Amplissimo Magistratu et comuni­tatem représentante Tribuno Plebis invehi, atque coram pluribus semet in eo, quod me ignominiose descripserit, jactitare non formidavit, taliterque id quod abjectissimo quovis saeculari Homine indignum fuisset, ab uno Sacerdote do­lorose experiri debeo. Excellentissime Domine Praesul! Absit, ut ego Ecclesiasticarum Legum, et Sacrarum Codicum interpres esse velim, ut Sensu earundem pro impendenda satisfactione utar, satis mihi esse perspicio Tali animarum Pastori Supremo ulcus meum Cor vehementi dolore premens detegere, quem publice mihi constat effrénés sacerdotes disciplinae suae subjectos domare consvevisse: atque adeo polliceor mihi si usquam alibi, hic profecto pectus suum recludere dignabitur Excellentia Vestra, ut nihil in hac gravi honoris mei laesione nisi Mater, minus Noverca sit futura, sequaciter propter illatam mihi Injuriam contra Dominum Révaj condignam satisfactionem impensura, neve vindicta ipsius ultro furori suo hauriat incrementa, Suumque Hydropem renovet, gratiosam medelam sit positura, ut fera, effera, quae honorem meum tantopere cru en ta vit, deinceps occludatur, illud gratiose non minus, ac paterne pensitando, quod vita et honor passu pari ambulet, qua amissa u tique amittuntur omnia in Vita Humana. Si vero fatus Révaj immemor sacerdotalis Mansuetudinis, tanto magis huma­nitatis suae, et spretis Excellentiae Vestrae Pastoralibus monitis, ac Consiliis et satisfactione fors non impensa idem Révaj honorem meum ultro laniare non destiterit, in antecessum cum Venia coram Excellentia Vestra humillime declare), id quoque me pertentaturum, quo me Justus exuleeratissimi animi Dolor pert­rahet.

Next

/
Thumbnails
Contents