Győri Tanulmányok. Tudományos Szemle 39/2018 (Győr, 2018)
BARÁTH ZSOLT: Oszmán terjeszkedés a Dunántúlon és az 1594. évi Rába felmérés
B ara t h Zsolt 5. (quinto) Est castellum Janoshaza, quod dispiciendum ne sua serenitas censueris, iudicio eiusdem Domini nostri clementissimi committo. 6. (sexto) In Comitatu Veszprimiensi castrum Somlyo124 125 126 in monte editissimo situm. Hesterna etiam die cum in praesentia eramus, memineram Generosis, et Magnificis D[omi]na[ti]onibus vestris de statu fortalitii mei Buják, non ita diu a Domino affine meo Stephano Báthory manibus meis assignati. Cuius quidem status cum non mihi satis perspecti sint, quod prodesse, vel obesse queant, v[est]ris generosis, et magnificis Dominationibus et iis qui praenotatum in locum magis versati sunt disentiendum committo, reservandumne, et muniendum, an vero dispiciendum sit, si reservandum, munitiore ampliori, dupletis, falconetis, duobus parttis pulvere globis serenitas sua ut loco, et fortalicio praenotato succurrat maxime necessarium est. Resolutio de Balota Praesidium Palotense quod primo meo scripto ad Rum, vel Hidvégh collocandum putavi, nunc quoque idem sentio, dum modo sua serenitas de idoneis capitaneis equitum, et peditum prospiciat, existimo autem usque ad revisionem commissariorum inferioris Austriae et Styriae quinquaginta equites, et totidem pedites in Rum, eodem item numero in Hidvégh collocandus esse, cum certis suis capitaneis, qui utcumque locis, et pontibus ac vadis iis, prospicere poterunt. 124 Izsákfa (Vas megye). 125 Mesteri (Vas megye). 126 Ma Dóba település melletti romvár (Veszprém megye). 70