Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára IV. (1500-1526) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 19. (Győr, 2013)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 84 Oklevelek 1511 quinta proxima post festum Beati Ambrosii confessoris, hoc est ante dominicam Ramispalmarum proxime preteritam in ipso comitatu Iauriensi simul procedendo ab omnibus, quibus decuisset et licuisset, nobilibus videlicet et ignobilibus ac alte­rius cuiusvis status et condicionis eiusdem comitatus hominibus palam et occulte diligenter inquirendo omnia premissa et quevis premissorum sic et eo modo facta et commissa fuisse rescivissent, prout eidem magnificencie vestre expositum fuisset et quemadmodum tenor litterarum vestrarum per omnia contineret prescriptarum. Facta itaque eiuscemodi inquisicione prefatus homo vester palatinalis presente ip­so nostro testimonio eodem die prefatum Gregorium Fodor de Ezthergethew in domo habitacionis sue in eadem Ezthergethew, tandem vero feria sexta dictam feriam quintam immediate sequenti memoratos Stephanum de Hederwara in pos­sessione sua Kysbarati omnino in predicto comitatu Iauriensi habitis et Blasium Litteratum officialem suum per eum in eadem possessione sua Kysbarati consti­tutum in ipso officiolatu suo contra annotatos exponentes iuxta vim et formam generalis novi decreti superinde editi et stabiliti ad tricesimum secundum diem diei huiusmodi inquisicionis de ipsis facte computandum vestram evocasset in pre­­senciam racionem de premissis reddituros efficacem, litis pendencia, si qua foret inter ipsos, non obstante predictosque iobagiones ipsius Stephani de Hederwara eidem statuere committendo insinuassetque ibidem eisdem, ut sive ipsi termino in prescripto coram vobis compareant dictusque Stephanus de Hederwara prefatos suos iobagiones statuat sive non, vos ad partis comparentis instandam id facie­tis in premissis, quod iuri videbitur expediri. Datum octavo die diei inquisicionis, evocacionis et insinuacionis premissarum, anno Domini millesimo quingentesimo undecimo suprascripto. 869. 1511. június 10. — A pannonhalmi konvent előtt Korlátkői Ozsvát hitvese, Zsófia a Komárom megyei Vért birtokának férje által tett elzálogosításához beleegyezését adja. Közel egykorú másolat. SNA, Révay cs. lt.: Div. fám. 4 8 (DF 260425). Nos conventus monasterii Sancti Martini Sacrimontis Pannonie memorie commen­damus, quod nobilis domina Sophia, filia quondam Ioannis de Becher, consors egregii Osvaldi de Korlathkew coram nobis personaliter constituta onera et queli­­bet gravamina egregiorum Ioannis, Anthonii et Sigismundi filiorum puellarumque Barbare, Christine et Susanne filiarum suarum ex ipso Osvaldo de Korlathkew susceptorum super se recipiendo et assumendo per eandem dominam sponte et li­bere confessum extitit in hunc modum, quomodo ipsa illi fassioni et impignoracioni, quas prefati Osvaldus de Korlathkew, dominus et maritus ipsius domine ac Ioannes et Anthonius, filii sui super totali possessione Wyerth in comitatu Komaroniensi existenti habite coram magnifico domino Emerico de Peren, regni Hungarie pala-10-11 feria sexta... ] 1511. ápr. 11. 14 in ipso officiolatu suo] Utólag beszúrva a sor fölé. 15-16 ad tricesimum secundum diem... ] 1511. máj. 11. 22-24 octavo die... ] 1511. ápr. IT.

Next

/
Thumbnails
Contents