Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára IV. (1500-1526) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 19. (Győr, 2013)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 24 Oklevelek 1502 reddidit et commisit per omnia absolutos coram nobis harum litterarum nostrarum vigore et testimonio presencium mediante. Datum sabbato proximo post predictum festum Sacratissimi Corporis Christi, anno eiusdem millesimo quingentesimo secundo. Alján: Non solvit. 829. 1502. június 21. — A pannonhalmi konvent Miklós pozsonyi prépost kérésére átírja Mihály váci és Miklós egri püspök, egykori pozsonyi prépostok 1349. évi, a pozsonyi tizedek pozsonyi káptalanhoz tartozó részének jogosságát megerősítő okleveleit. Hártya, plicáján függőpecsét. SNA, Pozsonyi kápt. mit. G 6 145 (DF 273022). Nos conventus monasterii Sancti Martini Sacrimontis Pannonie memorie commendamus tenore presencium significando, quibus expedit, universis, quod venerabilis dominus Nicolaus prepositus collegiate ecclesie Sancti Martini alias Sancti Salvatoris de Posonio ad nostram personaliter veniendo presenciam exhibuit et presentavit nobis quasdam duas antiquas litteras, unam condam reverendi in Christo patris, domini Michaelis episcopi ecclesie Wachyensis, aliam vero olim similiter reverendi in Christo patris, domini Nicolai episcopi ecclesie Agriensis in pargameno patenter emanatas et confectas sigillisque eorundem auctenticis attergo impressive consignatas tenoris infrascripti petens nos debita cum instanda, ut easdem de verbo ad verbum sine diminucione et augmento aliquali transscribi et transsumpmi tenoremque earundem litteris nostris similiter patentibus et privilegialiter confectis inserendo pendenti sub autentico sigillo nostro eidem domino Nicolao preposito et capitulo ecclesie Posoniensis dare dignaremur ad cautelam iuris eorundem uberiorem, quarum, prime scilicet littere tenor talis est: Nos Michael Dei et Apostolice Sedis gracia episcopus Wachyensis significamus, quorum interest vel intererit, tenore presencium universis, quod anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo nono, feria quarta proxima post festum Beati Bartholomei apostoli proxime iam preteritum litteras excellentissimi principis, domini Lodovici, Dei gracia illustris regis Hungarie, domini nostri nobis presentatas recepimus in hec verba: Lodovicus Dei gracia rex Hungarie fideli suo, venerabili in Christo patri, domino Michaeli episcopo Vachyensi salutem et gráciám. Dicit nobis discretus vir, magister Stephanus canonicus ecclesie Sancti Salvatoris de Posonio sua et capituli loci eiusdem vice et nominibus, quod decima pars decime vinorum comitatus Posoniensis et quarta pars frugum civitatis nostre Posoniensis ipsorum esset et omni iure ad ipsos pertineret, quas decimam vinorum dicte decime et quartam partem frugum ipsi ab ipso tempore, quo non exstaret memoria, et eciam in vestris ac predecessorum prepositorum temporibus percepissent et pro se ipsis recipi fecissent et 2-4 sabbato... ] 1502. máj. 28. 28-29 feria quarta... ] 1349. aug. 26.