Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára IV. (1500-1526) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 19. (Győr, 2013)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 40 1519 Oklevelek 185 capitulo ab una ac egregium Stephanum de Hederwara ab alia partibus, quarum quidem causarum in una, utpote occupacionis terrarum cuiusdam possessionis eius­dem capituli Piskhy vocate, in comitatu Possoniensi habite de dicta nostra curia per iudices eiusdem ordinarios quedam littere adiudicatorie, modum et formam cuiusdam communis inquisicionis in se exprimentes fuerant pro dicto capitulo di­cate emanateque, eedem partes volentes litium huiusmodi amfractus evitare seque ab expensarum profusione sublevare, coram honorabili conventu monasterii Sancti Martini Sacrimontis Pannonie convenissent et concordassent eo modo, quod ipse partes prenotate eligerent hincinde octo probos et expertos homines, in quos coram eodem conventu extunc legittime compromisissent, qui in possessione Halazi vocata prefati comitatus, loco videlicet communi, per ipsas partes ad id concorditer electo in festo Beati Gregorii pape tunc venturo, iam vero preterito conveniendo ipso aliis­que diebus ad id aptis et sufficientibus omnes et singulas huiusmodi causas, lites, differendas et controversias tam factum occupacionis iurium possessionariorum, quam eciam actuum potenciariorum concernentes, partes inter easdem eo usque exortas via arbitramenti sew amicabilis composicionis reviderent, connoscerent fi­neque debito determinarent, ad quos quidem locum et terminum sew terminos, ut prefertur, prefigendos, si qua parcium prefatarum non veniet aut veniens revisio­nem cognicionemque et determinacionem predictorum octo proborum hominum quovis modo non acceptaret, extunc talis pars contra partem alteram in mille flo­­renis auri Hungaricalibus ipso facto convinceretur, prout hec omnia et singula in litteris prefati conventus fassionalibus, subinde emanatis latius continerentur. 943. 1519. március 17. — A pannonhalmi konvent jelenti II. Lajos királynak, hogy parancsára Batthyány Benedek budai várnagy panaszát a győri káptalan szentmihá­­lyi és kisvigmáni jobbágyainak Szend birtokon elkövetett hatalmaskodásáról igaznak tudta meg és a káptalant a személyes jelenlét elé idézték. II. Lajos királynak a konventhez címzett, felzetes zárópecséttel ellátott parancslevele, a parancs szövege körül és a hátoldalon folytatólag a jelentés fogalmazványával. PBFL, Hh. lt. 137 (Győr 402) (DF 274237) — Külzet: Fidelibus nostris, conventui ecclesie Sancti Martini Sacrimontis Pannonie. Pro magnifico Benedicto de Batthyan, castellano castri nostri Budensis contra honorabile capitulum ecclesie Iawriensis ad terminum intrascrip­­tum inquisitoria, evocatoria et insinuatoria. Ludovicus Dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. fidelibus nostris, conventui ecclesie Sancti Martini Sacrimontis Pannonie salutem et gráciám. Exponitur ma­­iestati nostre in persona fidelis nostri, magnifici Benedicti de Batthyan, castel­lani castri Budensis, quomodo circa festum Sacratissime Virginis Marie de Ni­ve proxime preteritum honorabile capitulum ecclesie Iawriensis, nescitur quibus respectibus, missis et destinatis providis Nicolao Fodor iudice, Mathia Tharchy, Stephano similiter Tharchy, Gregorio Magno, altero Gregorio Tarchy, Alberto si-12 in festo... ] 1519. márc. 12. 37-38 circa festum... ] 1518. aug. 5.

Next

/
Thumbnails
Contents