Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára IV. (1500-1526) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 19. (Győr, 2013)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 40 1518 Oklevelek 173 nes et Ladislaus, filii prefate domine Anne, sed et quicumque alius in prescripta porcione possessionaria prefati condam Demetrii Bezy aut illis quoquo modo ac­crescentibus ius habere sperans vel pretendens prefatum capitulum Iauriense et dominos canonicos in eadem legittime molestaverit, inquietaverit seu perturbave­rit, extunc defensionem eiusdem capituli et dominorum canonicorum subibunt et propriis eorum laboribus et expensis defendent, tutabuntur et manutenebunt, quod si facere non curarent vel eciam non possent, extunc curia seu sessio nobilitaris in­ferius declaranda simul cum pleno eius iure eidem capitulo remaneat et reflectatur, et insuper prefatus Iohannes obligavit omnia et singula bona sua hereditaria seu iura et porciones suas possessionarias quascumque tam in predicta Naghech, quam Ewrken possessionibus, in dicto comitatu Iauriensi adiacentibus habitas solum vi­gore presencium per prefatum capitulum occupanda sibi ipsique tenenda et con­servanda. Prelibati eciam magistri Michael et Anthonius ipsorum propriis et dicti capituli nominibus virtute prenominatarum litterarum procuratorialium quandam sessionem eorum nobilitarem, in fine aquilonari possessionis prefate Naghech, in dicto comitatu Iauriensi habitam, quam videlicet alias nobilis condam Petrus Par­vus inhabitasset, cui a meridie quedam sessio iobagionalis abbacie et conventus Sancti Martini, inter predictam sessionem nobilitarem dicti capituli et porcionem possessionariam egregii Francisci Kapwchy de Chythwand, Fwzalya vocatam inter­­medians, ex parte vero promontorii terra prepositure de Thwrocz et ab aquilone terre arabiles, ad dictam possessionem Naghech pertinentes vicinarentur, simul cum universis eius utilitatibus et pertinendis quibuslibet, terris videlicet arabili­bus cultis et incultis, pratis, pascuis, silvis, nemoribus, rubetis, arundinetis, vineis vinearumque promontoriis, aquis, piscinis, piscaturis aquarumque decursibus et generaliter cunctis utilitatum integritatibus ad eandem sessionem seu curiam no­bilitarem aut iuxta formam privilegii eiusdem sessionis aut ex consuetudine dicti loci Naghech spectantibus et pertinere debentibus prenominatis domine Elene, Iohanni Ewrkeny, Ioseph et Elizabeth ibidem, ut prefertur, presentibus et modo premisso eorum propriis et prenominatorum consanguineorum cognatorumque et sibi attinendum nominibus acceptantibus dederunt, donarunt et iure perpetuo possidendam, tenendam, utendam et habendam tradiderunt et concesserunt ni­hil iuris sibi et prefate eorum ecclesie in eadem reservando, sed totum in eosdem transmittendo, assumendo eosdem contra quosvis legittimos impetitores in paci­fico dominio eiusdem curie seu sessionis nobilitaris conservare, tueri et defendere propriis dicti capituli laboribus et expensis. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes litteras nostras privilegiales, quarum paria quelibet prefata­­rum pardum sibi ipsi fieri fecit et dari voluit, sigilli nostri appensione roboratas eisdem partibus duximus concedendas. Datum feria secunda proxima ante festum Nativitatis Beati Iohannis Baptiste, anno Domini millesimo quingentesimo decimo octavo. 14 virtute] Utólag beszúrva a sor fölé. 36 privilegiales] Utólag beszúrva a sor fölé. 38- 40 feria secunda... ] 1518. jún. 21.

Next

/
Thumbnails
Contents