Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára IV. (1500-1526) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 19. (Győr, 2013)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 40 16 Oklevelek 1500 nitas nos litteras vestras introductorias et statutorias nobis precipiendo loquentes et directas honore et reverenda, quibus decuit, recepisse in hec verba: Wladislaus Dei gracia rex Hungarie, Bohemie etc. fidelibus nostris, conventui ecclesie Sancti Martini Sacrimontis Pannonie salutem et gráciám. Cum nos tum ad nonnullorum fidelium nostrorum supplicacionem per eos nostre propterea factam maiestati, tum vero attentis et consideratis fidelitate et serviciis fidelis nostri, nobilis Pauli Magni de ZenthMark vicecastellani castri nostri Komaron per eum sacre inprimis huius regni nostri Hungarie corone et deinde maiestati nostre cum omni fidelitatis constantia exhibitis et impensis totales porciones possessionarias nobilium Barnabe et Georgii de Chehy in possessionibus eadem Chehy et Hoba vocatis, in Komaroniensi aliaque universa bona et iura possessionaria eorundem ubivis alias et in quibuscunque comitatibus existentia et habita, que ex eo, quod iidem hiis novissimis diebus armatis et potenciariis manibus ad domum et curiam nobilis Gregorii Berench dicti, sororii eorundem animo necandi irruisse ac eundem in eadem domo sua gravibus et prope mortalibus vulneribus affecisse dicuntur, ad nos consequenterque collacionem nostram regiam iuxta antiquam et approbatam eiusdem regni nostri Hungarie consuetudinem rite et legitime devolute esse perhibentur et redacta, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinendis quibuslibet premissis, sicut fertur, stantibus et se habentibus memorato Paulo Magno ac per eum Stephano fratri eiusdem carnali, suis heredibus et posteritatibus universis vigore aliarum litterarum nostrarum donacionalium superinde confectarum in perpetuum contulerimus velimusque eosdem in dominium earundem per nostrum et vestrum homines legitime facere introduci. Super quo fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Gáspár aut Benedictus de Chwz vel Sigismundus Sándor sin Paulus sive Anthonius de Galya neve Gáspár Posar de Marczolhaza cew Ladislaus de Kyrth nam Iohannes Érsek de Kysbarachka aliis absentibus homo noster ad facies predictarum possessionum Chehy et Hoba consequenterque porcionum ac universorum bonorum et iurium possessionariorum prefatorum Barnabe et Georgii ubivis et in quibuscunque comitatibus habitorum vicinis et commetaneis earundem universis inibi legitime convocatis et presentibus accedendo introducat prefatos Paulum Magnum et Stephanum fratrem suum in dominium earundem statuatque easdem eisdem premisse nostre donacionis titulo ipsis incumbenti perpetuo possidendas, si non fuerit contradictum, contradictores vero, si qui fuerint, evocet eosdem contra annotatos Paulum et Stephanum ad terminum competentem nostram personalem in presenciam racionem contradictionis eorundem reddituros. Et post hec huiusmodi introductionis et statucionis seriem cum contradictorum et evocatorum, si qui fuerint, vicinorumque et commetaneorum, qui premisse statucioni intererunt, ac porcionum possessionariarum inibi statuendarum nominibus terminoque assignato, ut fuerit expediens, eidem nostre personali presencie fideliter rescribatis. Datum Bude, feria quinta proxima post dominicam Letare, anno Domini millesimo quingentesimo, regnorum nostrorum Hungarie etc. anno decimo, Bohemie vero tricesimo. 41-42 feria quinta... ] 1500. ápr. 2.