Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára IV. (1500-1526) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 19. (Győr, 2013)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 134 Oklevelek 1516 plus preterquam octoaginta tantummodo florenos prefato exponenti persolvisset et restituisset, de reliquis autem annotato exponenti sepius petenti usque modo nullam satisfactionem impendere et administrare voluisset et neque curare vellet eciam de presenti, in quibus omnibus demtis premissis obligaminibus, summa florenorum, sed et rebus quoque et bonis predictis, in prescriptis utrisque litteris obligatoriis contentis et plenius denotatis eidem exponenti expensas et interessé simul computando, plus quam sexingentorum florenorum auri damna intulisset et irrogasset se in eisdem penis, vinculis et obligaminibus in preinsertis ambabus litteris composicionalibus insertis denotatis et clarius specificatis convinci et aggravari permittendo, unde si iuri consonaret et equitati videretur, extunc prefatus exponens contra se dictum Mathiam Was ad prescripta obligamina sua evocari facere vellet, et quia allegacio ipsius exponentis iusta nobis et racionabilis fore videbatur, ideo fidelitati vestre harum serie firmiter precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Ladislaus Somoslo de Tharkan aut Uriel de Naghmak vel Gabriel Somoslo de Etthe sive Thomas Ewrkeny neve Gregorius Ewrkeny cew Stephanus Ewrkeny neve Franciscus filius condam Michaelis de predicta Etthe cew Stephanus filius Georgii Litterati de Nema aliis absentibus homo noster evocet memoratum Mathiam Was contra annotatum exponentem ad octavas festi Beati Michaelis archangeli proxime affuturas in curiam nostram regiam, nostram scilicet personalem in presenciam ad prescripta obligamina sua racionem superinde redditurum efficacem. Et post hec huiusmodi evocacionis seriem cum evocati nomine octavas ad predictas eidem nostre personali presencie fideliter rescribatis. Datum Bude, feria quinta proxima ante festum Beati Mathei apostoli et ewangeliste, anno Domini millesimo quingentesimo decimo sexto. Lecta. Hátán: Solvit. A parancslevél szövege körül a konvent jelentésének fogalmazványa: Serenissimo principi domino et domino Lodovico, Dei gracia regi Hungarie et Bohemie etc., domino eorum graciosissimo conventus monasterii Sancti Martini Sacrimontis Pannonie oracionum suffragia devotarum perpetua cum fidelitate. Vestra noverit serenitas nos litteras eiusdem evocatorias nobis loquentes et directas summa cum reverencia recepisse in hec verba: Lodovicus Dei gracia etc.1 Nos vero mandatis eiusdem vestre serenitatis in omnibus obedire volentes, ut tenemur, una cum prenominato Ladislao Somoslo de Tharkan homine vestre serenitatis nostrum hominem, videlicet religiosum fratrem Nicolaum sacerdotem, monachum, socium nostrum conventualem ad premissa fideliter peragenda nostro pro testimonio fidedignum duximus destinandum, qui tandem exinde ad nos re-19 exponentem] Utána kihúzva: iuxta. 19 ad octavas... affuturas] 1516. okt. 6. Az idézés dátumát láthatólag egy másik kéz, utólag írta be az oklevél üresen hagyott helyére, és húzta ki utána a véletlenül megkettőzött részt: proxime affuturas. 23-25 feria quinta... ] 1516. szept. 18. 37 hominem] Utána kihúzva: honorabilem. 37 videlicet] Utána kihúzva: et.