Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára IV. (1500-1526) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 19. (Győr, 2013)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 126 Oklevelek 1516 de Sancto Georgio et de Bozyn, iudici curie vestre maiestatis sonantes et directas sumpma cum reverencia recepisse, exhibitorias scilicet in hec verba: Wladislaus Dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. Preceptorias autem sub hac forma: Wladislaus Dei gracia etc. Nos vero mandatis vestre maiestatis in omnibus obedire volentes, ut tenemur, nostrum hominem, videlicet honorabilem et religiosum fratrem Paulum de Buda sacerdotem, monachum sociumque nostrum conventualem nostro pro testimonio fidedignum ad premissa fideliter peragenda duximus destinandum, qui tandem exinde ad nos reversus nobis retulit, (quod) feria secunda proxima post festum Beatorum Fabiani et Sebastiani martirum proxime preteritum prescriptas litteras vestre serenitatis preceptorias prefato domino Petro comiti exhibuisset et presentasset, qui contentis earundem litterarum intellectis taliter respondisset, quod negocium prefatum ad certum terminum per prefatum dominum Iohannem Gozthon episcopum prefixum revisioni, ordinacioni ac composicioni et finali discussioni ac terminacioni reverendi in Christo patris, domini Matthei abbatis et prelati nostri submitteret, ita ut quicquid ipse dominus Mattheus abbas negocio in premisso arbitraret, faceret, disponeret, ordinaret et concluderet, id ipse semper pro rato atque firmo teneret et inviolabiliter observaret. Datum quinto die exhibicionis prenotate, anno Domini supradicto. 906. 1516. január 26. — A pannonhalmi konvent jelenti II. Ulászló királynak, hogy parancsára Petroveci Hencselfi István országbírói ítélőmestert a Komárom megyei Kajánd birtokba zálog címén bevezették, de az iktatásnak többen ellentmondottak. II. Ulászló királynak a konventhez címzett, zárópecsét nyomát viselő parancslevele, hátán a jelentés vázlatával, a parancs szövege körül és a hátoldalon folytatólag pedig fogalmazványával. PBFL, Hh. lt. 112 (Győr 374) (DF 274209) — Külzet: Fidelibus nostris, conventui ecclesie Sancti Martini Sacrimontis Pannonie. Pro egregio magistro Stephano Henczelffy de Pethrowcz prothonotario iudicis curie nostre introductoria et statutoria. Wladislaus Dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. fidelibus nostris, conventui ecclesie Sancti Martini Sacrimontis Pannonie salutem et gráciám. Exponitur nobis in persona fidelis nostri, egregii magistri Stephani Henczelffy de Pethrowcz, prothonotarii iudicis curie nostre, quomodo ipse in dominium totalis predii nobilis Sigismundi de Babona Kayand vocati, in comitatu Comaroniensi existentis et adiacentis, necnon piscine in territorio eiusdem predii Kayand existentis ac molendini super aquam ipsius piscine decurrentis aliarumque quarumlibet utilitatum et pertinenciarum eiusdem predii Kayand eundem exponentem ex legittima fassione prefati Sigismundi de Babona coram nobis facta titulo pignoris concernentis le- 1 1 sonantes] Alatta kihúzva: loquentes. 9 peragenda] Utána kihúzva: nostro pro testimonio fidedignum. 10-11 feria secunda... ] 1516. jan. 21. 12 litteras] Utána kihúzva: preceptorias. 18 arbitraret] Utólag beszúrva a sor fölé. 19-20 quinto die... ] 1516. jan. 25.