Nemes Gábor - Vajk Ádám (szerk.): In labore fructus. Jubileumi tanulmányok a Győregyházmegye történetéből - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 13. (Győr, 2011)
Horváth Richárd: Győr megye hatóságának oklevelei (1328-1525)
178 Horváth Richárd Iauriensi existeni commorandum idem Stephanus Amadé per prenominatum Demetrium de Marczalthew convictus et aggravatus esse asserebatur, amonerifeceritis et superinde litteras quoque vestras ammonitorias sew inquisicionales ad fassionem iamfati Iohannis Haly iudicis nobilium vestri contra annotatum Stephanum Amadé exponentem ipsi Demetrio de Marczalthew dederitis et emanari procuraveritis. Tamen prenominatus Demetrius Marczhalthewy antedictum Stephanum Amadé contra se, prout de consuetudine sedis vestre iudiciarie debuisset, in vestri presenciam racione previa non citasset, neque cum eo in lite idem exponentem coram vobis extitisset. Nunc autem ipse Stephanus Amadé percepisset, memoratum Demetrium de Marczalthew eiuscemodi litteras vestras ammonitorias pretextu, ut prefertur, prescriptorum ducentorum florenorum indirecte et preter viam iuris a vobis extractas per vos debite exequucioni demandari facere velle in eiusdem exponentis preiudicium et dampnum valde magnum. Fidelitati igitur vestre harum serie firmiter precipiendo mandamus, quatenus acceptis statim presentibus preallegatas litteras vestras ammonitorias a prelibato Demetrio de Marczalthew repetere et ab earundem litterarum vestrarum quavis exequucione modis omnibus supersedere et cessare debeatis et teneamini. Si quis autem contra ipsum Stephanum Amadé exponentem quicquam accionis vel proposicionis se habere pretenderit, id iure mediante prosequi debeat et teneatur. Secus non facturi, presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum etc. 148. 1520. január 7. Buda II. Lajos király a győri káptalanhoz. Korábbi, Győr megye hatóságához intézett, valamint a jelen, Nagylucsei Dód Ferenc és testvérei ügyében kibocsátott parancslevelének megfelelően járjanak el, majd küldjenek jelentést. TRANSSCR.: A győri káptalan 1520. jan. 31-i jelentésében a megyének szóló parancslevéllel (lásd a 149. sz. alatt) egyetemben. DL 23321. (MOL Neo-regestrata Acta 6-70.) Ludovicus, Dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. fidelibus nostris, capitulo ecclesie Iauriensis salutem et gráciám. Mandatis fidelitati vestre harum serie firmiter, quatenus acceptis presentibus alias litteras nostras preceptorias fidelibus nostris comiti vel vicecomiti et iudicibus nobilium comitatus Iauriensis pro parte magnifici Francisci Dochy de Naghlwche cubiculariorum nostrorum regalium magistri ac egregiorum Damiani et Ladislai de eadem Naghlwche sonantes cum presentibus vobis exhibendas per vestrum testimonium idoneum prefatis comiti vel vicecomiti et iudicibus nobilium exhiberi et presentanti faciatis, et quicquidem iidem ad contenta eorundem litterarum nostrarum fecerint vel responderint maiestati nostre suo modo fideliter adscribere debeatis et teneamini. Datum Bude, sabbato proximo post festum Epiphaniarum Domini, anno eiusdem millesimo quingentesimo vigesimo.