Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára III. (1439-1499) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 10. (Győr, 2010)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 52 Oklevelek 1453 fideliter rescribatis. Datum Wyenne, feria sexta proxima ante dominicam Misericordia Domini, anno eiusdem millesimo quadringentesimo quinquagesimo tercio, regni autem nostri anno tredecimo. Unde nos mandatis vestre serenitatis satisfacere volentes, ut tenemur, una cum prefato Iosa de Haly homine vestro unum ex nobis, videlicet religiosum fratrem Sebastianum presbiterum ad premissam inquisicionem faciendam nostro pro testimonio fidedignum duximus transmittendum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi in festo Sancti Georgii martyris proxime preterito in comitatu Iauriensi pariter procedendo ab omnibus, quibus decens fuisset et opportunum, nobilibus videlicet et ignobilibus dicti comitatus hominibus diligenter de premissis inquirendo omnia premissa et quevis premissorum singula sic et eatenus facta et perpetrata fuisse rescivissent, prout vestre serenitati dictum extitisset et quemadmodum tenor litterarum vestrarum per omnia continet prescriptarum. Datum sexto die diei inquisicionis prenotate, anno Domini supradicto. 1 A győri káptalan 1447. október 9-én kiadott oklevele: DL 14121 (Acta eccl. 36 31). Újkori másolatai: Csornai konv. mit. 40 III 3/8 (Sopron 5447) (DF 265058) és uo. 64 V 5 (Sopron 5448) (DF 265059) — Kiadása: Héderváry I. 256-259. (195). 596. 1453. december 28. — A pannonhalmi konvent bizonyítja, hogy V. László király parancsára Rozgonyi János vajdát és testvéreit a Komárom megyei Bana birtokba, valamint az Arpafölde és Kőkelte pusztákba bevezették. Hártya, selyemzsinórján függőpecsét. DL 14611 (NRA 602 9). Conventus monasterii Sancti Martini Sacrimontis Pannonie omnibus Christi fidelibus, presentibus pariter et futuris, presencium noticiam habituris salutem in salutis largitore. Ad universorum tam presencium, quam futurorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod nos litteras introductorias et statutorias serenissimi principis et domini, domini Ladislai Dei gracia Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. regis ac Austrie et Stirie ducis, necnon marchionis Moravie etc., domini nostri naturalis graciosissimi pro parte magnificorum Iohannis de Rozgon waywode Transsilvani ac Rynoldi et Oswaldi de eadem Rozgon confectas, nobis preceptorie loquentes debita cum reverenda sumpmaque cum obediencia recepimus in hec verba: Ladislaus Dei gracia Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. rex ac Austrie et Stirie dux, necnon marchio Moravie etc. fidelibus nostris, conventui ecclesie Sancti Martini Sacrimontis Pannonie salutem et gráciám. Cum nos pro multimodis fidelitatibus et serviciis fidelium nostrorum, magnificorum Iohannis de Rozgon waywode Transsilvani ac Rynoldi et Oswaldi de eadem Rozgon, comitum Siculorum totum et omne ius nostrum regium, si quod in possessione Bana et tributo 1-2 feria sexta... ] 1453. ápr. 13. 8-9 in festo... ] 1453. ápr. 24. 14-15 sexto die... ] 1453. ápr. 29.