Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára III. (1439-1499) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 10. (Győr, 2010)
Függelék I. - A pannonhalmi konvent hiteleshelyi tevékenységéhez köthető egyéb kiadványok
5 10 15 20 25 30 35 384 Függelék I. 1476 to domino nostro regi fideliter rescribatis. Datum in Thata, feria quinta proxima ante festum Penthecostes, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo primo. Nos igitur peticionibus prefati comitis Iohannis de Rozgon iudicis curie vestre maiestatis in omnibus satisfacere volentes, ut tenemur, una cum prefato Paulo de Inese homine vestre maiestatis nostrum hominem, videlicet magistrum Andreám de Kermend socium et concanonicum nostrum ad premissa peragenda nostro pro testimonio fidedignum duximus transmittendum, qui tandem ad nos exinde reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi feria quarta proxima post festum Divisionis apostolorum proxime preterito in comitatu Iauriensi procedendo ab omnibus, quibus decuisset et licuisset, nobilibus videlicet et ignobilibus ac alterius cuiusvis status et condicionis dicti comitatus hominibus palam et occulte diligenter inquirendo omnia premissa et quevis premissorum singula sic et eatenus facta et perpetrata fore rescivissent, prout dicto comiti Iohanni dictum extitisset et quemadmodum tenor litterarum suarum per omnia continet prescript arum. Datum sexto die diei inquisicionis prenotate, anno Domini supradicto.1 1 A pannonhalmi konvent jelentését lásd a 679. szám alatt. 20. 1476. január 13. — A győri káptalan jelenti Mátyás királynak, hogy Báthori István országbíró megkeresésére Némái Kolos László panaszát néhai Rozgonyi János országbíró özvegyének és néhai Rozgonyi Ozsvát fia Ozsvátnak a Vas birtokon elkövetett hatalmaskodásáról igaznak tudta meg. Papír, hátán zárópecsét töredéke. DL 45633 (MNM Törzsanyag — Wégh-gyűjt.) — Kül- ZET: Domino regi. Pro egregio Ladislao Kolos de Néma. Serenissimo principi, domino Mathie Dei gracia regi Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc., domino eorum graciosissimo capitulum ecclesie Iauriensis oracionum suffragia in Domino devotarum cum perpetua fidelitate. Litteras viri magnifici, domini comitis Stephani de Bathor iudicis curie vestre nobis directas honore, quo decuit, recepimus in hec verba: Amicis suis reverendis, capitulo ecclesie Iauriensis comes Stephanus de Bathor iudex curie serenissimi principis, domini Mathie Dei gracia regis Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. amiciciam paratam cum honore. Dicitur nobis in persona egregii Ladislai Kolos de Nema, quomodo circa festum Nativitatis Beati Iohannis Baptiste proxime preteritum generosa domina Dorothea relicta magnifici condam Iohannis de Rozgon alias similiter iudicis curie regie ac egregius Osvaldus filius condam Osvaldi de eadem Rozgon ex consilio et suggestione Andree Aczel de Chokakew et Iohannis Feyer Wythan castrorum vocatorum castellanorum, nec-1-3 feria quinta... ] 1471. máj. 30. 9-10 feria quarta... ] 1471. júl. 17. 15-16 sexto die... ] 1471. júl. 22. 33-34 circa festum... ] 1475. jún. 24. 37 Wythan] Utána kihúzva: castellanorum.