Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára III. (1439-1499) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 10. (Győr, 2010)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 304 Oklevelek 1495 Unde nos mandatis ipsius vestre serenitatis in omnibus obedire cupientes, ut tenemur, una cum prenominato Georgio de Koromzo homine vestro nostrum hominem, videlicet religiosum fratrem Georgium sacerdotem, socium nostrum conventualem ad premissa fideliter peragenda nostro pro testimonio fidedignum duximus destinandum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi feria quarta proxima post festum Beatorum Tiburcii et Valeriani martirum proxime preteritum in predicto comitatu Iauriensi simul procedendo ab omnibus, quibus decens et opportunum fuisset, nobilibus videlicet et ignobilibus eiusdem comitatus hominibus palam et occulte de premissis diligenter inquirendo omnia premissa et quevis premissorum singula sic et eo modo facta fuisse et perpetrata extitisse rescivissent, prout vestre dictum extitisset serenitati et quemadmodum tenor litterarum vestrarum per omnia contineret prescript arum. Habitaque huiusmodi inquisicione idem homo vestre serenitatis prefato nostro testimonio presente eodem die prefatum Georgium prepositum et honorabilem capitulum ecclesie Iauriensis de prescripta civitate eorundem Iauriensi contra annotatum Gregorium prepositum ecclesie de Chorna exponentem ad octavas festi Beati Georgii martiris nunc venturas vestram personalem evocasset in presenciam racionem de premissis reddituros efficacem litis pendenda, si qua foret inter ipsos, non obstante prescriptosque iobagiones ipsorum eisdem statuere commisisset, insinuasset ibidem eisdem, ut sive ipsi octavis in predictis coram ipsa vestra personali presencia compareant prescriptosque iobagiones ipsorum statuant sive non, eadem ad partis comparentis instandam id faciet in premissis, quid iuri videbitur expediri. Datum sexto die diei inquisicionis, evocacionis et insinuacionis prenotatarum, anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo quinto. Hátán: Pro a(ctore) Georgius de Wag cum nostris. Solvit. M. Pro a(ctore) Georgius de Wag cum eiusdem. Solvit. 789. 1495. május 5. — A pannonhalmi konvent előtt Káldi Lukács a Káldházán levő rétjét Sági Chemy Eliásnak négy forintért zálogba adja. Papír, hátára nyomott pecsét töredéke. PBFL, Capsa 27 В (1152) (DF 207967). Nos conventus monasterii Sancti Martini Sacrimontis Pannonie memorie commendamus, quod Lucas de Kaldhaza coram nobis personaliter constitutus confessus est in hunc modum, quomodo ipse pro quibusdam suis necessitatibus ipsum ad presens urgentibus evitandis quoddam pratum sew fenilium suum intra metas possessionis Kaldhaza habitum, cui a meridionali Nicolaus Kaldy, ab oriente Franciscus de Nadasd et ab aquilonari plagis filiorum Iohannis Kaldy prata vicinari dicuntur, Elye Chemy de Saagh pro quatuor florenis auri puri plene, ut dixit, persolutis pignori obligasset, ymmo obligavit et impignoravit eidem coram nobis infra tempus redempcionis eiusdem tenendum, possidendum pariter et habendum, assumendo nichi-6-7 feria quarta... 1 1495. ápr. 15. 16-17 ad octavas... 1 1495. mái. 1. 22-24 sexto die... 1 1495. ápr. 20.