Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára III. (1439-1499) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 10. (Győr, 2010)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 40 1488 Oklevelek 281 castrum illud obsideremus et expugnaremus, tum vero propter plurima alia delicta sua et varios excessus ad nos consequenterque collacionem nostram regiam optimo iure devoluta esse dinoscuntur, item totum et omne ius nostrum regium, si quod in dictis universis bonis eiusdem Gasparis eciam alias qualitercumque haberemus aut nostram ex quibuscumque causis, viis, modis et racionibus concernerent et maie­­statem, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet memorato Michaeli Wyzazy et per eum Petro similiter Wyzazy fratri suo carnali eorundemque heredibus et posteritatibus universis vigore aliarum litterarum nostrarum donacio­­nalium superinde confectarum in perpetuum contulerimus velimusque eosdem in dominium eorundem et dicti iuris nostri regii in eisdem habiti per nostrum et ve­strum homines legittime facere introduci. Super quo fidelitati vestre harum serie firmissime precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testi­monio fidedignum, quo presente unus ex electis iuratis nobilibus dicti comitatus Comaroniensis tanquam homo noster ad facies dictorum universorum bonorum et iurium possessionariorum vicinis et commetaneis eorundem universis inibi legiti­me convocatis et presentibus accedendo introducat prefatos Michaelem et Petrum Wyzazy in dominium eorundem statuatque eadem et idem eisdem premisse nostre donacionis titulo ipsis incumbenti perpetuo possidenda, si non fuerit contradictum, contradictores vero, si qui fuerint, evocet eosdem contra annotatos Michaelem et Petrum in curiam nostram regiam, nostram scilicet personalem in presenciam ad terminum competentem racionem contradictionis eorundem reddituros. Et post hec huiusmodi introductionis et statucionis seriem cum contradictorum et evo­catorum, si qui fuerint, vicinorumque et commetaneorum, qui premisse statucio­­ni intererunt, nominibus terminoque assignato, ut fuerit expediens, eidem nostre personali presencie fideliter rescribatis. Datum in arce nostra Wiennensi, sabbato proximo post festum Beate Dorothee virginis, anno Domini millesimo quadrin­gentesimo octuagesimo octavo, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. tricesimo, Bohemie vero decimo nono. Unde nos mandatis ipsius vestre serenitatis in omnibus obedire cupientes, ut tenemur, una cum Stephano Sándor de Gettan, uno scilicet [...] et iuratis nobili­bus dicti comitatus [...] tanquam homine vestro regio nostrum hominem, videlicet religiosum virum, fratrem Michaelem sacerdotem, socium nostrum conventualem ad premissam statucionem faciendam nostro pro testimonio fidedignum duximus destinandum, qui tandem ad nos exinde reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi sabbato proximo post festum Kathedre Beati Petri apostoli proxime preteri­­tum ad facies [...] Oewrke vocate et unius domus in civitate Comaron habite, nec­­non medietatis unius molendini per Danubium in possessione Wyfalw decurrentis ipsius Gaspar omnino in dicto comitatu Komaroniensi existencium et habitarum vicinis et commetaneis eorundem universis inibi legittime convocatis et presentibus pariter accessissent et dum idem homo vester prefato nostro testimonio presente memoratos Michaelem et Petrum Wyzazy in dominium eorundem introducere et eadem eisdem simul cum cunctis eorundem utilitatibus et pertinenciis quibuslibet premisse vestre donacionis titulo ipsis incumbenti perpetuo possidenda statuere 25-27 sabbato... ] 1488. febr. 9. 35-36 sabbato... ] 1488. febr. 23. 40 presente] Utána kipontozva: eodem die.

Next

/
Thumbnails
Contents