Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára III. (1439-1499) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 10. (Győr, 2010)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 40 20 Oklevelek 1444 regni vestri Hungarie consuetudinem de iure fieri consueverunt, facienda religioso viro, domino fratri Anthonio preposito ecclesie de Chorna ac conventui loci eius­dem per anni circulum graciose datis et concessis, nobis loquentibus sumpma cum obediencia receptis, iuxta quarum continenciam una cum Gregorio de Pothyund homine vestre maiestatis, in prefatis litteris vestris annualibus inter alios homi­nes vestros nominatim conscriptos expresse nominato unum ex nobis, videlicet fratrem Ladislaum presbiterum ad infrascripta peragenda nostro pro testimonio fidedignum duximus transmittendum, qui tandem ad nos exinde reversi nobis con­corditer retulerunt, quod ipsi die dominica proxima ante (festum) Beate Margare­the virginis et martiris proxime preteritum in comitatu Suproniensi procedendo ab omnibus, quibus decuisset et licuisset, nobilibus videlicet et ignobilibus ac alterius cuiusvis status et condicionis dicti comitatus hominibus palam et occulte diligen­ter inquirendo talem de infrascriptis scire potuissent veritatem, quomodo nobilis domina Bynthel vocata, relicta ac Stephanus filius condam Petri de Chorna post statuta decreti et conclusiones vestre maiestatis nuperrime una cum prelatis, baro­nibus et regnicolis vestris editi et stabilitas,1 videlicet die dominica proxima post festum Visitacionis Beate Marie Virginis proxime preteritum quosdam quatuor equos cuiusdam Iohannis dicti de Paztor, iobagionis ipsorum prepositi et conven­tus, in porcione possessionaria eorundem in eadem Chorna habita residentis, qui alias de porcione possessionaria ipsorum Stephani et domine iustis terragiis suis depositis, debita licencia recepta ac aliis omnibus debitis suis persolutis ad ipsam porcionem possessionariam prefatorum domini prepositi et conventus venisset mo­­raturque, a propria terra eorundem prepositi et conventus ad domum seu curiam ipsorum propriam, in eadem Chorna habitam per ipsorum familiares inpelli facien­do minas mortis, captivacionis et verberacionis sepesepius eidem Iohanni Paztori inponendo, metu cuius idem Iohannes in facie porcionis possessionarie ipsorum prepositi et conventus moram facere non audendo, non habita licenda, nec iustis terragiis suis depositis vice iterata in ipsorum porcionem possessionariam in eadem Chorna habitam moraturus (...) iidem Stephanus et domina compulissent, quem de presenti minus iuste et indebite erga se detinerent; hiis minime contenti, dum eodem die dominica ipsi prepositus et conventus unum ex ipsis, videlicet fratrem Benedictum presbiterum pro repeticione dictorum equorum in legacione ipsorum ad eosdem Stephanum et dominam transmisissent, ipsum ibidem pluribus verbis illicitis et vituperiosis pertractando minas verberum eidem inferentes, preterea altera die mane, dum ipse frater Benedictus in predicta ecclesia ipsorum divina celebrare voluisset, dicta domina Bynthel nuncupata rancore repleta ad sacristiam ipsorum irruendo ipsum ibidem multis verbis vituperiosis pertractando asseruisset, quod ipsum prefatum filium suum dire verberare et percutere faceret, et quod idem Stephanus filius suus eodem die hora maioris misse ipsum fratrem Benedictum in hostio ecclesie ipsorum stantem reperiens minas mortis et interempcionis (...) cum diversis verbis vituperiosis et illicitis pertractando potencia mediante in preiudi­­cium et dampnum dictorum domini prepositi et conventus ac dedecus religionis eiusdem fratris Benedicti valde magnum. Unde facta huiusmodi inquisicione die in 3 circulum] Utána kihúzva: motis vel movendis. 9-10 die dominica... ] 1444. júl. 12. 16-17 die dominica... ] 1444. júl. 5. 19 porcione] Utána kihúzva: eorum. 35 altera die] 1444. júl. 6.

Next

/
Thumbnails
Contents