Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára III. (1439-1499) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 10. (Győr, 2010)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 1476 Oklevelek 185 die dominica proxima post festum Beate Lucie virginis, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo quinto.1 Unde nos peticionibus prefati domini comitis Stephani de Bathor iudicis curie vestre serenitatis satisfacere volentes, ut tenemur, una cum prefato Egidio de Keer homine vestro unum ex nobis, videlicet religiosum fratrem Gábrielem presbiterum ad premissa peragenda nostro pro testimonio fidedignum duximus transmittendum, qui tandem ad nos exinde reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi in festo Beati Thome episcopi et martiris proxime preterito in comitatu Soproniensi procedendo ab omnibus, quibus decuisset et licuisset, nobilibus videlicet et ignobilibus ac alterius cuiusvis status et condicionis dicti comitatus hominibus palam et occulte diligenter inquirendo omnia premissa et quevis premissorum singula sic et eatenus facta et perpetrata fore rescivissent, prout eidem domino comiti dictum extitisset et quemadmodum tenor litterarum suarum per omnia contineret prescriptarum. Datum sexto die diei inquisicionis prenotate, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo sexto. 1 Egyező szövegű megkeresőlevelet kapott Báthori István országbírótól a győri káptalan is [DL 17744 (NRA 7 25)], amely az oklevél hátlapi feljegyzése szerint Michael filius Emerici de Mesterhaza királyi ember in festo Silvestri papé tett eljárásáról annak hatodik napján jelentett. 694. 1476. május 6. — A pannonhalmi konvent előtt Aranyosi Kálmán és testvére Erzsébet a Komárom megyei Aranyos birtokon levő örökölt birtokrészüket huszonnyolc forintért több aranyosi nemesnek eladták. Papír, hátára nyomott pecsét foltja. EPL, Ipolyi gyűjtemény 78 (DF 248940). Nos conventus monasterii Sancti Martini Sacrimontis Pannonie memorie commendamus, quod nobiles Kolomanus de Aranyas et domina Elyzabeth soror eiusdem carnalis coram nobis personaliter constituti, onera vero et quelibet gravamina omnium fratrum et proximorum suorum in se assumendo sunt confessi in hunc modum, quomodo ipsi totalem ipsorum porcionem possessionariam in possessione Aranyas predicta, ipsos iure hereditario concernentem, in comitatu Komaroniensi existentem habitam cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, pratis, fenetis, pascuis, campis, aquis aquarumque decursibus, molendinis et locis molendinorum, piscinis, piscaturis, silvis, nemoribus, rubetis, virgultis aliisque integritatibus quovis vocabulo appellatis, ad eandem porcionem possessionariam ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus nobilibus Matheo, Nicolao et Sigismundo unam partem, item Michaeli filio Iohannis ac Petro filio Emerici fratri suo patrueli secundam partem et Andree filio alterius Emerici terciam partem de dicta Aranyas pro viginti octo florenis auri puri dedissent et vendidissent, ymmo dederunt et vendiderunt nostri in presencia iure perpetuo et 1—2 die dominica... ] 1475. dec. 17. 7—8 in festo... ] 1475. dec. 29. 14-15 sexto die... ] 1476. jan. 3. 18 in festo... ] 1475. dec. 31. 18 hatodik napján] 1476. jan. 5.