Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára III. (1439-1499) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 10. (Győr, 2010)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 1474 Oklevelek 179 ga manus eorundem Osvaldi et Stephani existencium reintroeundo et easdem pro se occupando infra tempus quoque redempcionis possidendo et habendo omnimodo haberet facultatem eo facto, illo eciam declarato, quod si arbitri unius partis aliquas acquirendo cautelas in premissis discordando finale arbitramentum facere recusarent, extunc tantummodo arbitri alterius partis causis in pretactis partes inter predictas finalem composicionem arbitrativam amministrandi plenariam haberent potestatis facultatem, partibus eisdem sibi invicem in hac parte obviare non valentibus, ad que premissa prefati dominus Paulus prepositus ac Osvaldus de Hedrehvara se personalibus eorum astando, idem vero prepositus suum conventum prenotatum, ipse autem Osvaldus iam fatum Stephanum fratrem suum virtute procuratoria premissa sponte obligarunt coram nobis vigore et testimonio presencium mediante. Datum Bude, in festo Beate Barbare virginis et martiris, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo tercio. 1 A pannonhalmi konventnek a nádor megkeresésére 1472. október 18-án kiadott jelentést lásd a 682. szám alatt. 690. 1474. március 6. — A pannonhalmi konvent jelenti Ország Mihály nádor megkeresésére, hogy Darnói László fia Jakabot a Győr megyei Ladaméron levő két jobbágytelek birtokába bevezették. Foltos, elmosódott hártya, függőpecsétje hiányzik. DL 91005 (Héderváry cs. lt. 32 1) — Kiadása: Héderváry I. 389-391. (293). Omnibus Christi fidelibus tam presentibus, quam futuris, presens scriptum inspecturis conventus monasterii Sancti Martini Sacrimontis Pannonie salutem in salutis largitore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod nos litteras magnifici viri, domini Michaelis Orzag de Gwth regni Hungarie palatini et iudicis Comanorum introductorias et statutorias, pro parte Iacobi filii Ladislai de Darno emanatas nobisque presentatas reverencia, qua decuit, recepimus hunc tenorem continentes: Amicis suis reverendis, conventui ecclesie Sancti Martini Sacrimontis Pannonie Michael Orzag de Gwth regni Hungarie palatinus et iudex Comanorum amiciciam paratam cum honore. Dicitur nobis in persona Iacobi filii Ladislai de Darno, quomodo ipse in dominium quarundam duarum sessionum iobagionalium in possessione Ladamer vocata, in comitatu Iauriensi existenti habitarum, in quarum una Thomas filius condam Iohannis Zabo ad presens resideret, alia autem earum penes eandem sessionem a parte australi edificiis penitus carens haberetur, ipsum exponentem certo iuris titulo concernencium legittime vellet introire. Super quo vestram amiciciam presentibus petimus diligenter, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio hdedignum, quo presente Valentinus vel Philippus de Zap aut Michael sin Thomas de Baych aliis absentibus homo noster ad faciem dicte 4 aliquas acquirendo cautelas] aliqua acquirendo cautela 12-13 in festo... ] 1473. dec. 4.