Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára III. (1439-1499) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 10. (Győr, 2010)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 40 1464 Oklevelek 121 personaliter constituta onera et quelibet gravamina Iohannis filii ac Elena, Ka­­therina et Agatha vocatarum filiarum suorum super se recipiendo sponte confessa extitit et retulit in hunc modum, quod quamvis Dominicus Posar de Kawa pos­sessionem suam Wyzwar vocatam, in comitatu Kamaroniensi existentem habitam pro centum florenis auri puri verorum et iustorum ponderum sibi, scilicet domine Apolonie infra tempus redempcionis pignori obligavit, tamen quia ipse Domini­cus Posar de Kawa de dictis centum florenis auri eidem, puta domine Apolonie plenam exhibuisset et impendisset satisfactionem, super quibus eundem sue ac dictorum filii filiarumque suorum, quorum supra, nominibus et in personis qui­tum commisisset et commisit modis omnibus satisfactum coram nobis, ideo ipsa memoratam possessionem Wyzwar cum cunctis utilitatibus et quarumlibet per­tinendarum integritatibus ad eandem legitime spectantibus pretitulato Dominico Posar remisisset et resignasset, ymmo remisit et resignavit coram nobis, suas de eadem manus penitus excipiendo testimonio presencium mediante. Datum in festo Beati Ladislai regis, anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto. 646. 1464. július 19. — A pannonhalmi konvent jelenti Ország Mihály nádornak, hogy Poki Pető fia Ferenc panaszát Laki Kacor György jogtalan birtokfoglalásáról igaznak tudta meg és őt a nádor elé idézték. Papír, hátán zárópecsét töredéke. SNA, Szepesi kápt. hh. lt.: Oklevelek 12 В 1 18 (DF 263415) — Külzet: Hátlapi fotó nem áll rendelkezésre. Magnifico viro, domino Michaeli Orzagh de Gwth regni Hungarie palatino et iu­­dici Comanorum, amico eorum honorando conventus ecclesie Sancti Martini Sa­­crimontis Pannonie amiciciam paratam cum honore. Vestra noverit magnificencia nos litteras vestras inquisitorias, evocatorias et insinuatorias nobis directas ea, qua decuit, reverencia recepisse in hec verba: Amicis suis reverendis, conventui ecclesie Sancti Martini Sacrimontis Pan­nonie Michael Orzagh de Gwth regni Hungarie palatinus et iudex Comanorum amiciciam paratam cum honore. Dicitur nobis in persona Francisci filii Pethew de Pok, quomodo Georgius Kachor de Lak fere ab annis tribus retrolapsis totales porciones dicti condam Pethew et perconsequens eiusdem Francisci exponentis in possessionibus Pok predicta, Merges, Homorod, Wthal, Rethy, Theth in Iauriensi, Izkaz in Wesprimiensi, Und, Danyelchenky in Soproniensi comitatibus existentes habitas minus iuste et indebite occupative teneret et conservaret fructusque et utilitates earundem porcionum pro se levaret et perciperet ac uteretur potencia sua mediante in preiudicium dicti exponentis et dampnum valde magnum. Super quo vestram amiciciam presentibus petimus diligenter, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Georgius aut Iacobus vel Bar­­tholomeus de Hal sin Anthonius de Peecz sive Barla neve Gregorius de Koromzo aliis absentibus homo noster scita prius premissorum mera veritate evocet pre-13 suas] Utána kihúzva: eisd. 14-15 in festo... ] 1464. jún. 27.

Next

/
Thumbnails
Contents