Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára II. (1399-1438) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 8. (Győr, 2008)
Oklevelek
96 Oklevelek 1416 quarta proxima post festum Beati Georgii martiris, anno Domini Mmo CCCCmo XVImo. Nos enim mandatis vestre excellende in omnibus obedire cupientes, ut tenemur, una cum prescripto Martino de Geche homine vestro nostrum hominem, 5 videlicet religiosum virum, dominum fratrem Iohannem monachum dicti nostri monasterii ad premissa mandata vestra fideliter peragenda nostro pro testimonio fidedignum duximus transmittendum, qui tandem ad nos exinde reversi nobis concorditer retulerunt, quod prefatus homo vester presente dicto nostro testimonio sabbato proximo ante dominicam Cantate proxime preteritam in comitatu Castri- 10 ferrei procedendo ab omnibus, quibus decuisset et licuisset, nobilibus videlicet et ignobilibus ac ab aliis cuiusvis status et condicionis dicti comitatus hominibus palam et oculte diligenter inquirendo omnia premissa et quevis premissorum singula sic et eatenus facta fuisse et esse rescivisset, prout vestre maiestati dictum extitisset et quemadmodum tenor litterarum vestrarum per omnia continet prescriptarum. is Datum septimo die diei inquisicionis premisse, anno Domini supradicto. 382. 1416. augusztus 8. — A pannonhalmi konvent jelenti Garni Miklós nádornak, hogy Bognár Tamást és társait egy, a csornai konvent Baráti nevű birtokát érintő oklevél kiadásának ügyében a király elé megidézték. 20 Alul szakadozott papír, hátán zárópecsét töredéke. Csornai konv. mit. 40 III 4/2 (Sopron 5302) (DF 264913). Tartalmi átírása Garai Miklós nádor 1420. szeptember 18-i megkeresó'levelében: lásd az I. függelékben, a 23. szám alatt. — Regesztája: ZsO V. 2153.: a parancslevél. — Külzet: Domino palatino. Pro religiosis viris, domino fratre Anthonyo preposito ecclesie de Chorna et conventu loci eiusdem contra Thomam filium Stephani 25 de Zwthor et alios intrascriptos ad octavas festi Assumpcionis Marie Virginis gloriose proxime venturas ammonicionis reláció et evocacionis. Magnifico viro, domino Nicolao de Gara regni Hungarie palatino et iudici Comanorum, amico eorum honorando conventus monasterii Sancti Martini Sacrimontis Panonie amiciciam paratam cum honore. Vestra noverit magnificencia nos litte- 30 ras serenissimi principis, domini Sigismundi Dei gracia Romanorum regis semper augusti ac Hungarie etc. regis, domini nostri reverendi ammonitorias pariter et evocatorias sumpma cum obediencia recepisse in hec verba: Sigismundus Dei gracia Romanorum rex semper augustus ac Hungarie etc. rex fidelibus suis, conventui ecclesie Sancti Martini Sacrimontis Panonie salutem 35 et gráciám. Dicitur nobis in personis religiosorum virorum, domini fratris Anthonii prepositi et conventus monasterii Beati Mychaelis archangeli de Chorna, quomodo ipsi paribus quarundam litterarum donacionalium, necnon metalium Thome dicti Pognar filii Stephani, Andree filii Benedicti Zaz et Petri filii Barnabe, necnon Benedicti dicti Bekes et Petri filii Mathye de Barathy in facto cuiusdam parti- 40 cule terre Zwdor nominate de possessione iam dictorum prepositi et conventus 9 sabbato... ] 1416. máj. 16. 15 septimo die... | 1416. máj. 22.