Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára II. (1399-1438) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 8. (Győr, 2008)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 68 Oklevelek 1411 super qua contendo mota fuisset inter partes, in presenciam dicti domini Henri­éi palatini in causam atraxissent et cum ipsa causa coram ipso palatino diucius verteretur, tandem partibus volentibus ipse Henricus palatinus permisisset ipsam causam per arbitrium proborum virorum ordinari. Et postmodum ipse partes ad ipsum Henricum palatinum redeuntes dictam terram ecclesie Iauriensis in unam partem certis metis distinctam fuisse parili voce retulissent. Mete autem litteris in eisdem seriatim sunt conscripte. Quibus exhibitis prefatus procurator dicti capituli Iauriensis in persona eius­dem racionem premisse contradictorie inhibicionis assignari postulavit per domi­num Anthonium coram nobis, quo audito Gregorius de Pothond pro ipsi domino Anthonio preposito cum procuratoriis litteris conventus loci eiusdem in nostram exsurgendo presenciam allegavit eo modo, quod tempore premisse possessionarie reambulacionis pro eo in persona dicti domini Anthonii prepositi prohibicio facta fuisset prenotata, quia procurator dicti capituli Iauriensis in persona eiusdem ma­gnam terre particulam dicti domini prepositi de possessione sua Nagbarath vocata ad possessionem ipsius capituli occupando et perambulando anectere voluisset. Super ipsa autem possessione Nagbarath ipse dominus prepositus nulla haberet instrumenta metalia ad presens vel in futurum exhibenda, sed prescripte mete et signa metalia in pretactis litteris annotati condam Henrid palatini conscripte dic­tam terram litigiosam ipsius capituli a prescripta possessione Nagbarathy ipsius domini prepositi evidenter distingerent et separarent. Quibus perceptis, quia abs­que reambulacione et metarum demonstracione possessionum parcium prescripta­­rum inter easdem in premissis congruens iudicium facere non poteramus, ad eaque facienda regius et vestri homines necessario debent destinari, pro eo vestram ami­­ciciam presentibus petimus diligenter, quatenus vestros mittatis homines pro utris­que partibus pro testimoniis fidedignos, quibus presentibus magistri Benedictus de Versudi vel Stephanus de Iaar aut Emericus de Sarkuz aliis absentibus homo re­gius de curia regia per nos ad id specialiter transmissus octavo die festi Nativitatis Beati Iohannis Baptiste nunc venturi et aliis diebus ad id aptis et sufficientibus ad facies possessionum parcium predictarum vicinis et commetaneis ipsarum universis illic legitime convocatis et partibus vel earum legitimis procuratoribus presentibus accedendo primo predictam possessionariam porcionem prefati capituli Barathy vocatam per metas et cursus metales in pretactis litteris privilegialibus predicti condam domini Henrid palatini per procuratorem dicti capituli inibi in specie exhi­bendis contentos et conscriptas iuxta demonstracionem procuratoris dicti capituli, semper tamen ad illas plagas et loca, ad quas videlicet et que cursus dictarum me­tarum litteris in pretactis conscriptarum procedere denotatur, tendendo a parte dicte possessionis Nagbarath ipsius domini prepositi undique reambulet et signis metalibus consignet, demum vero eandem possessionem Nagbarath dicti domini 26 4 causam] Utólag beszúrva a sor fölé. 9 premisse] Utólag beszúrva a sor fölé. 9 contradic­torie] contradictionis 9 inhibicionis assignari postulavit ] Utólag beszúrva a sor fölé és alatta kihúzva: metarum erectionis dicte possessionis seu porcionis possessionarie assignari postulavit. 10 coram... audito ] Utólag beszúrva a sor fölé és alatta kihúzva: assignari postulante. 25 26 pro utrisque partibus] Utólag beszúrva a sor fölé. 26-28 magistri... regia] Utólag, más kéz által beírva az előre kihagyott helyre. 28 per nos] Utólag kihúzva. 28-29 octavo die... ] 1411. júl. 1.

Next

/
Thumbnails
Contents