Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára II. (1399-1438) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 8. (Győr, 2008)
Függelék I. - A pannonhalmi konvent hiteleshelyi tevékenységéhez köthető egyéb kiadványok
376 Függelék I. 1426 dones faciendas graciose datis et concessis virum nobilem, Nicolaum filium Ladislai de Ecy unum ex nobis iudicibus nobilium antedictis ad infrascriptam inquisicionem faciendam duximus transmittendum, demum idem exinde ad nos reversus nobis retulit eo modo, quod ipse feria secunda proxima ante festum Omnium Sanctorum 5 proxime preteritum in dicto comitatu Posoniensi procedendo ab omnibus, quibus decuisset et licuisset, videlicet nobilibus et ignobilibus aliisque cuiusvis status et condicionis eiusdem comitatus hominibus, signanter autem vicinis et commetaneis possessionum prefatorum domini prepositi et capituli ecclesie Posoniensis Kywrth alio nomine Vasarwth et Nyarasd vocatarum palam et occulte diligenter inquirenw do talem de subnotatis scire potuisset veritatem, quod iobagiones Ladislai Groff de Zentgyerg, videlicet Andreas Bele, Nicolaus Wyczalla, Dionisius filius eiusdem, Benedictus Ilko, Anthonius Maczkod, Iohannes Zegyes, Michael filius Andree, Laurencius Erdews, Iohannes Karachonfya, Georgius filius eiusdem, Michael Maydan, Iacobus Burya, Iohannes filius Andree, Andreas filius Iohannis Husweth, Steffel, is Laurencius Sydo, Iohannes et Laurencius Erdews dicti, Iohannes Nemeth, Iohannes Zely, Mathyas Alcz, Martinus Maczkod, Petrus Teyedi, Nicolaus Sas, Iohannes et Andreas dicti Bagy, Nicolaus et Anthonius dictus Iwanka in Nyarasd, item Valentinus filius Iohannis, Thomas Parvus, Blasius Modory, Nicolaus Bonga, Stephanus Pathos, Georgius Tompos, Stephanus Both, Petrus Bogon, Andreas filius Nicolai, 20 Petrus filius Georgii, Thomas Molnár, Iacobus Parvus, Iacobus Molnár, Iohannes filius Dominici, Dominicus filius Stephani, Iacobus Poth, Marcus Molnár, Petrus Bakany, Michael Zegyes et Petrus Bak in Lwkkun possessionibus suis commorantes ex mandato et commissione eiusdem Ladislai Groff inductioneque et instigacione Georgii filii Petri de Magyar, Michaelis filii Stephani de Kismagyar ac Iacobi filii 25 Stephani de Zaz familiarium suorum anno in presenti incipiendo circa festum Beati Georgii martiris usque ad presens aquas et loca piscatoria memoratorum domini prepositi et capituli ecclesie Posoniensis intra ambitum metalem prefatarum possessionum eorundem, scilicet Kywrth alio nomine Vasaruth et Nyarasd vocatarum existentes et habita, in quibus pro eisdem domino preposito et capitulo clausura 30 usonum, vulgo zegye vocata erigitur et construitur, contra legitimas prohibiciones eorundem domini prepositi et capituli piscati fuissent et piscarentur de presenti potencia mediante in preiudicium et dampnum iam fatorum domini prepositi et capituli valde magnum. Datum Posonii, octavo die diei inquisicionis premisse, anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo sexto.1 35 1 A pannonhalmi konvent jelentését lásd a 462. szám alatt. 4-5 feria secunda... ] 1426. okt. 28. 25-26 circa festum... ] 1426. ápr. 24. 33-34 octavo die... ] 1426. nov. 4.