Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára II. (1399-1438) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 8. (Győr, 2008)

Függelék I. - A pannonhalmi konvent hiteleshelyi tevékenységéhez köthető egyéb kiadványok

5 10 15 20 25 30 35 40 360 Függelék I. 1423 comite Petro astitisset, litteras domini Bele Dei gracia olym regis Hungarie privile­­giales, dupplici suo sigillo vallatas, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo primo, regni autem sui anno vicesimo sexto emanatas,4 prescriptas litteras annota­ti domini Henrici in superioribus sensualiter conscriptas de verbo ad verbum in se confirmative continentes dicto comiti Petro presentasset, quibus presentatis prefato procuratore dicti domini archiepiscopi eundem in facto dicte possessionis Nagba­­rathy nullas litteras metales habere et easdem nec tunc, nec in futurum exhibere posse referente tam eodem procuratore eiusdem domini archiepiscopi eidem, quam pretitulato procuratore dicti capituli ipsi capitulo in premissis per ipsum comitem Petrum iuris equitatem impartiri postulantibus et quia prescripte littere annotati domini Henrici palatini per prefatum dominum Belam regem mediante dicto suo privilegio confirmate pro rectificacione metarum ipsius possessionis Barathy dicti capituli vigorose et sufficientes fore sicque partes predicte ad reambulacionem et metarum demonstracionem possessionum earum transmitti debere visi fuissent, ad quam faciendam regius et vestri homines necessario transmitti debuissent, pro eo idem comes Petrus vestram amiciciam litteratorie petivisset diligenter, quatenus vestros mitteretis homines pro utrisque partibus pro testimoniis fidedignos, qui­bus presentibus homo regius, de curia regia per eundem comitem Petrum ad id transmissus octavo die festi Beati Mychaelis archangeli tunc venturi et aliis diebus ad id aptis et sufficientibus ad facies possessionum Barathy annotati capituli et alterius Barathy ipsius ecclesie de Chorna vicinis et commetaneis earum universis inibi legitime convocatis et partibus predictis vel earum legittimis procuratoribus presentibus accedendo primo prefatam possessionem Barathy ipsius capituli agen­tis a parte iam fate possessionis similiter Barathy ipsius ecclesie de Chorna per metas et cursus metales in tenoribus litterarum ipsius Henrici palatini, in prescrip­­tis litteris annotati Bele regis privilegialibus confirmative insertarum contentas et expressas dictis litteris ipsius domini Bele regis per ipsum capitulum inibi specie­­tenus productis secundum demonstracionem procuratoris ipsius capituli, semper tamen ad illas plagas et loca, ad quas et que cursus ipsarum metarum in tenori­bus litterarum dicti domini Henrici palatini conscriptarum eedem littere procedere denotarent, tendendo reambularet et signis metalibus consignaret, demum autem prescriptam possessionem Barathy annotate ecclesie de Chorna a parte iam fate possessionis similiter Barathy dicti capituli per metas et cursus metales eiusdem, per annotatum dominum archiepiscopum, fundatorem et patronum dicti monaste­rii de Chorna vel procuratorem eiusdem legitimum demonstrandas et ostendendos modo simili reambularet et signis metalibus consignaret, et si ipse partes in hu­­iusmodi earum reambulacionibus et metarum demonstracionibus concordes fierent et sibi invicem non contradicerent, extunc cuilibet parti suum ius possessiona­­rium metis evidentibus distinctum ab invicem statueret et committeret eisdem partibus perpetuo possidendas, partibus autem in premissis earum reambulacioni­bus et metarum demonstracionibus discordantibus et sibi invicem contradicentibus particulam vel particulas terrarum (inter) earundem parcium demonstraciones in lite remanentem vel remanentes regali mensura mensurando vel visu considerando 5-6 prefato procuratore] prefatus procurator 9 capitulo] Utána kihúzva: pev nos. 19 octavo die... ] 1416. okt. 6.

Next

/
Thumbnails
Contents