Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára II. (1399-1438) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 8. (Győr, 2008)

Függelék I. - A pannonhalmi konvent hiteleshelyi tevékenységéhez köthető egyéb kiadványok

5 10 15 20 25 30 35 40 1422 Függelék I. 349 annotatis Stephano de Kanysa ac preposito et conventu ecclesie de Chorna cum procuratoriis litteris conventuum de Kapornak et de dicta Chorna in eiusdem co­mitis Petri exurgendo presenciam respondisset ex adverso, quod tempore erectionis metarum dicte possessionis Zutor seu particule terre de dicta Barathy excise an­notatis actoribus fiende pro eo in personis dicti condam domini archiepiscopi ac prepositi et conventus de Chorna contradictio facta fuisset prenotata, quia predic­­ti actores magnam terre particulam de ipsa corporali possessione Barathy ipsius ecclesie de Chorna perambulare et ad dictam possessionem Zutor anectere voluis­sent, super ipsa autem corporali possessione Barathy dicti Stephanus de Kanisa ac prepositus et conventus nulla haberent litteralia instrumenta metalia, sed se teno­ri preexhibiti metalis privilegii antefatorum actorum submittere prompti essent et parati. Quibus sic habitis partibusque predictis eis inprimis per ipsum comitem Pe­trum iudicium et iusticiam impartiri postulantibus, quia idem comes Petrus absque reambulacione et metarum demonstracione possessionum parcium predictarum in­ter easdem partes in premissis congruens iudicium facere non potuisset ad eamque faciendam noster et vester homines necessario debuissent destinari, pro eo idem comes Petrus vestram amiciciam litteratorie petivisset diligenter, quatenus vestros mitteretis homines pro utrisque partibus pro testimoniis fidedignos, quibus pre­­sentibus homo noster infradeclarandus octavo die festi Pasce Domini tunc venturi et aliis diebus ad id aptis et sufficientibus ad facies predicte possessionis Zutor seu particule terre de dicta Barathy excise ac eiusdem corporalis possessionis Barathy parcium predictarum vicinis et commetaneis ipsarum universis inibi legitime con­vocatis et ipsis partibus vel earum legitimis procuratoribus presentibus accedendo primo predictam possessionem Zutor dictorum actorum a parte predicte posses­sionis corporalis Barathy iuxta demonstracionem dictorum actorum vel legitimi procuratoris ipsorum per metas et cursus metales in prescriptis litteris metalibus annotati condam Nicolai Konth palatini conscriptos ipsis litteris metalibus per ipsos actores vel legitimum procuratorem eorundem inibi specietenus productis, semper tamen ad illas plagas et loca metalia, ad quas et que cursus ipsarum me­tarum eedem littere procedere denotarent, tendendo ubique reambularet et signis metalibus consignaret; demum autem eandem corporalem possessionem Barathy a parte dicte possessionis Zutor seu terre de eadem excise secundum demonstracio­nem ipsorum Stephani de Kanisa ac prepositi et conventus de Chorna vel legitimi procuratoris ipsorum iuxta continendam iam dicti metalis privilegii per predictos actores vel procuratorem eorundem legitimum illic producendi modo simili pla­gas et loca metarum in dicto metali privilegio conscriptarum servando undique et ubique reambularet et signis metalibus consignaret, et si ipse partes in huiusmodi earum reambulacionibus et metarum demonstracionibus concordes fierent et sibi invicem non contradicerent, extunc cuilibet parti suum ius possessionarium metis evidentibus a sese distinctum et separatum relinqueret et committeret perpetuo 12-13 per ipsum comitem Petrum] Utólag beszúrva a sor fölé. 13 postulantibus] Utána ki­húzva: per comitem Petrum prenotatum. 13 idem comes Petrus] Utólag beszúrva a sor fö­lé. 15 partes] Utólag beszúrva a sor fölé. 15 non potuisset] Utólag beszúrva a sor fölé, alatta pedig kihúzva: nequiens comes Petrus prenotatus. 19 octavo die... ] 1420. ápr. 14. 36 servando] tenendo ■

Next

/
Thumbnails
Contents