Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára II. (1399-1438) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 8. (Győr, 2008)
Függelék I. - A pannonhalmi konvent hiteleshelyi tevékenységéhez köthető egyéb kiadványok
5 10 15 20 25 30 35 40 336 Függelék I. 1413 pallatinum redeuntes dictam terram ecclesie Iauriensis in unam partem certis metis distinctam fuisse parili voce retulissent. Mete autem litteris in eisdem seriatim essent conscripte. Quibus exhibitis prefatus procurator dicti capituli Iauriensis in persona eiusdem racionem premisse contradictorie inhibicionis asignari postularat per dominum Anthonium prepositum supradictum coram nobis, quo audito Gregorius de Pothondh pro ipso domino Anthonio preposito cum procuratoriis litteris conventus loci eiusdem in nostram exsurgendo presenciam allegarat eo modo, quod tempore premisse possessionarie reambulacionis pro eo in persona dicti domini Anthonii prepositi prohibicio facta fuisset prenotata, quia procurator dicti capituli in persona eiusdem magnam terre particulam dicti domini prepositi de possessione sua Naghbarath vocata ad possessionem ipsius capituli occupando et perambulando annectere voluisset. Super ipsa autem possessione Naghbarath ipse dominus prepositus nulla haberet instrumenta metalia ad tunc vel in futurum exhibenda, sed prescripte mete et signa metalia in prefatis litteris annotati condam Herrici pallatini conscripte dictam terram litigiosam ipsius capituli a prescripta possessione Naghbarati ipsius domini prepositi evidenter distingerent et separarent. Quibus perceptis, quia absque reambulacione et metarum demonstracione possessionum parcium prescriptarum inter easdem in premissis congruens iudicium facere non poteramus, ad eaque facienda regius et conventus Sancti Martini Sacrimontis Panonie homines debebant destinari, pro eo amiciciam dicti conventus litteratorie pecieramus diligenter, quatenus ipsorum mitterent homines pro utrisque partibus pro testimoniis fidedignos, quibus presentibus homo regius de curia regia ad id per nos specialiter transmissus octavo die festi Nativitatis Beati Iohannis Baptiste tunc venturo et aliis diebus (ad id) aptis et sufficientibus ad facies possessionum parcium predictarum vicinis et commetaneis ipsarum universis illuc legittime convocatis et partibus vel earum legittimis procuratoribus presentibus accedendo primo predictam possessionariam porcionem prefati capituli Barati vocatam per metas et cursus metales in pretactis litteris privilegialibus predicti condam Herrici pallatini per procuratorem dicti capituli inibi in specie exhibendis contentas et conscriptos iuxta demonstracionem procuratoris dicti capituli, semper tamen ad illas plagas et loca, ad quas et que cursus dictarum metarum litteris in pretactis conscriptarum procedere denotarent, tendendo a parte dicte possessionis Naghbarath ipsius domini prepositi undique reambularet et signis metalibus consignaret, demum vero eandem possessionem Naghbarath dicti domini prepositi secundum ostensionem eiusdem vel legittimi sui procuratoris a parte dicte porcionis possessionarie pretacti capituli similiter Baraty vocate modo consimili undique reambularet et signis metalibus consignaret, et si ipse partes in huiusmodi earum reambulacionibus et metarum demonstracionibus concordes fierent et sibi invicem non contradicerent, extunc cuilibet parti suum ius possessionarium metis evidentibus a sese separatum et distinctum statueret et committeret in perpetuum possidendum, partibus autem discordantibus et sibi invicem contradicentibus terram seu terrarum parti-7 conventus] Utólag beszúrva a sor fölé. 8 exsurgendo] exurgendo 17 distingerent et separarent ] distingeret et separaret 21 homines] Utólag beszúrva a sor fölé. 23 regius] Utána kihúzva: infradeclarandus. 24-25 octavo die... ] 1411. júl. 1. 41 possidendum] possidendas