Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára II. (1399-1438) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 8. (Győr, 2008)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 40 1435 Oklevelek 287 Sacrimontis Pannonie debitum amicicie et honoris continuum incrementum. Vestra noverit magnificencia nos reverendissimi in Christo patris, domini et domini Georgii archiepiscopi Strigoniensis litteras arbitrative disposicionis in presencia palatinali vertentis recepisse in hec verba: Nos Georgius archiepiscopus ecclesie Strigoniensis iudexque in causis in presencia palatinali vertentibus per dominum Sigismundum Romanorum imperatorem ac regni Hungarie etc. regni deputatus memorie commendamus, quod religiosus vir, dominus frater Michael abbas ecclesie de Beel personaliter ab una, parte vero ab alia Basy et Thomas filii Benedicti filii Hym de Debrenthe onera nobilis domine matris ac Ladislai, Emerici et Iohannis fratrum eorundem carnalium in subnotandum super se assumpmendo coram nobis personaliter constituti sunt confessi in hunc modum, ut ipsi super universis dampnis, factis, iniuriis, nocumentis et aliis maleficiorum generibus per ipsos nobiles de dicta Debrente adversus iam dictum dominum Michaelem abbatem et ad eundem pertinentes qualitercunque usque ad hec tempora illatis et irrogatis, racione quorum idem dominus abbas contra prefatos Basy et Thomam legittima citacione mediante nunc in presencia domini nostri Sigismundi imperatoris actionem movisset, se arbitrio octo proborum et nobilium virorum per partes equali numero eligendorum submisissent, ymmo antefatus dominus Michael abbas, necnon predicti Basy et Thomas suis et aliorum, quorum supra, nominibus submiserunt coram nobis eo modo, ut quidquit idem octo probi et nobiles viri octavo die festi Beati Georgii martiris nunc affuturi in opido Papa coram testimonio conventus ecclesie Sancti Martini Sacrimontis Pannonie, quod per ipsum conventum illuc serie presencium destinare petimus, auditis parcium proposicionibus visisque et examinatis universis litteris eorum causalibus et aliis quibuscunque litteralibus munimentis ac evidentibus documentis inter easdem partes in premissis facerent, disponerent et arbitrarentur, hoc ambe partes acceptare tenerentur tali vinculo interposito, quod si prefati nobiles de Debrenthe ac nobilis domina, mater eorundem ad locum prescripti arbitrii die et loco in prefixis celebrandi accedere vel legittimos procuratores destinare aut dictam arbitrativam disposicionem prescriptorum octo proborum (virorum) acceptare recusarent, extunc idem in quinquaginta marcis denariorum convincerentur ipso facto. Cuius quidem arbitrative disposicionis seriem tandem, ut fuerit expediens, eedem partes ad octavas dicti festi Beati Georgii martiris legittime perdurandas in litteris prefati conventus nobis reportare teneantur. Datum Posonii, in festo Kathedre Beati Petri apostoli, anno Domini millesimo quadringentesimo tricesimo quinto. Unde nos mandatis vestris in omnibus obedire cupientes, ut tenemur, nostrum hominem, videlicet religiosum virum, fratrem Iohannem presbiterum, unum ex nostris fratribus conventualibus ad infrascriptam arbitrativam disposicionem fideliter peragendam nostro pro testimonio fidedignum duximus transmittendum, qui tandem exinde ad nos reversus nobis retulit, quod Thomas et Basy filii Benedicti dicti Hym de Debrenthe pro se personaliter et pro relicta domina matre ac Ladislao, Emerico et Iohanne fratribus suis carnalibus onus et gravamen, si in 2 nos] Utána kihúzva: litteras. 20 probi] proborum 21 octavo die... ] 1435. máj. 1. 33 ad octavas... ] 1435. máj. 1. 34-35 in festo... ] 1435. febr. 22. 38 ad infrascriptam] Utána még egyszer kiírva és kihúzva.