Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára II. (1399-1438) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 8. (Győr, 2008)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 40 1429 Oklevelek 215 to in comitatu Posoniensi procedendo ab omnibus, quibus decuisset et licuisset, videlicet nobilibus et ignobilibus aliisque cuiusvis status et condicionis eiusdem co­mitatus hominibus et signanter a vicinis et commetaneis possessionum prefatorum domini prepositi et capituli ecclesie Posoniensis Kywrth alio nomine Wasarwth et Nyarasd vocatarum palam et occulte diligenter inquirendo talem de subinfrascrip­­tis scire potuissent veritatem, quod in estate proxime preterita iobagiones Ladislai Groff de Zentgyerg in possessionibus suis Lukken et Nyarasd vocatis, signanter autem Anthonius et Iohannes Zely in eadem Nyarasd commorantes de commisso et mandato eiusdem Ladislai Groff inductioneque et instigacione Georgii Zomnyo de Magyar, Iacobi Parvi de Zaaz, Michaelis dicti Lorand de Kysmagyar et Iaco­­bi filii Petri de Ethy familiarium suorum aquas et loca piscatoria memoratorum domini prepositi et capituli ecclesie Posoniensis intra metas possessionum eorum Kywrth alio nomine Wasaruth et Nyarasd vocatarum antefatarum habitas et ex­­istencia, in quibus iidem clausuras usonum vulgo zegye dictas facere et erigere soliti essent, piscati fuissent cum sagenis et retibus piscarenturque de presenti pi­sces, qui circa dictam clausuram in voraginibus se locarent, repellendo et alias ex eisdem prendendo contra ipsorum domini prepositi et capituli legittimas prohibi­tiones potencia mediante in preiudicium eorum domini prepositi et capituli valde magnum. Datum quinto die diei inquisicionis premisse, anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo octavo. 478. 1429. — A pannonhalmi konvent előtt Dobói Bertalan fiai, László és Péter, vala­mint György fia Balázs és Dobói Winchlo Péter fia János ügyvédet vallanak. Papír, hátára nyomott pecsét töredéke. SOkA Bardejov, Bártfa v. lt.: Középkori gyűjt. 213 (DF 212895). Nos conventus monasterii Sancti Martini Sacrimontis Panonie memorie commen­damus, quod Ladislaus et Petrus filii Bartholomei de Dobo et Blasius filius Georgii ac Iohannes filius Petri Winchlo de eadem coram nobis personaliter constituti in omnibus causis ipsorum et earum articulis tam per ipsos contra alios, quam per alios quospiam contra ipsos in quibuslibet terminis coram quovis iudice et iusti­­ciario regni, ecclesiastico videlicet et seculari a data presencium per anni circulum motis vel movendis sese mutuo, item Valentinum de Olsovicha, Andreám de Hara­­sty, Iacobum Bagos dictum de Kwkemezew, Nicolaum Bosyk de Asguth, Iacobum dictum Ilona, Iohannem et David familiares eorum in dicta Dobo commorantes fecerunt, constituerunt et ordinaverunt ipsorum veros et legitimos procuratores, ratum et firmum se promittentes habituros quidquid per eorum alterum aut dic­tos ipsorum procuratores simul vel divisim, exhibitorem videlicet aut exhibito­­res presencium actum, factum et procuratum fuerit in causis ipsorum prenota­­tis. Datum in castro Sancti Martini Sacrimontis Panonie, anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo nono. 19-20 quinto die... ] 1428. okt. 22.

Next

/
Thumbnails
Contents