Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára II. (1399-1438) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 8. (Győr, 2008)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 40 180 Oklevelek 1425 teris Henrici palatini conscriptam esse recitasset, que ipsis pro meta apparuisset, ubi penes eandem metam signum metale fecissent; abhinc eadem plaga servata eundo pervenissent ad quandam viam, que de possessione Nagbarathy duceret ad possessionem Nywl, et persaliendo ipsam viam eundo inter vineas versus quendam montem, ubi penes quandam vineam inter vineas habitam, quam procurator ipsius capituli porcionem capitularem a prefata possessione Zuthor separare dixisset, iuxta quam signum metale fecissent, ubi idem procurator capitularis a parte possessionis Zuthor finivisset reambulacionem et huic reambulacioni annotati Thomas et Petrus ubique contradixissent. Deinde autem ipsam possessionem Zuthor iuxta demonstracionem eorundem Thome et Petri hoc modo consignassent, quod primo incepissent a parte orientali in loco cuiusdam mete per formam iuris abolite, quem scilicet locum idem Thomas et Petrus primam metam iuxta villam cruciferorum in dictis litteris Henrici palatini conscriptam esse retulissent, quam procurator dicti capituli pridem abolitam ex eo, quia non iuxta tenorem Nicolai Konth palatini erexissent, recitasset ac eciam ipsis vestro et nostro hominibus aliqualis villa vel predium apparuisset et huic ipse procurator capitularis contradictionis velamine obviasset asserendo ipsam terram non villam cruciferorum, sed terram Pethlend esse, ubi signum metale fecissent; abinde eundo ad plagam occidentalem venissent ad quasdam tumositates terre, quas ipsi nobiles de Zuthor locum Fyewstelcarra esse dixissent, que dictis vestro et nostro hominibus minime pro metis apparuissent, ubi a parte orientali signum metale fecissent; deinde servata eadem plaga eundo penes quasdam metas abolitas venissent ad dictam viam, que de possessione Nagbarathy iret ad possessionem Nywl, ubi penes ipsam viam a parte occidentali quasdam duas novas metas iuxta tenorem litterarum domini Nicolai Konth palatini erectas reperissent, quas annotatus procurator capitularis indebite et minus iuste non secundum tenorem litterarum Henrici palatini erectas esse dixisset, que ipsis vestro et nostro hominibus iuxta tenorem dictarum litterarum domini Nicolai Konth palatini erecte agnite essent, quas scilicet duas metas in reambulacione eiusdem capituli ostendisset, ubi signum metale fecissent; deinde ad eandem plagam inter quasdam vineas transeundo venissent ad unam novam metam, quam iidem nobiles de Zuthor iuxta tenorem dictarum litterarum domini Nicolai Konth palatini erectam esse dixissent, quam scilicet metam annotatus procurator capitularis in ostensione et consignacione metarum modo simili transcendisset, ubi signum metale fecissent; deinde semper eadem plaga servata venissent ad dictam viam, ubi procurator capitularis eiusdem capituli finivisset reambulacionem, et huic reambulacioni capitulari undique contradictionem fecissent asserendo ipsas metas in terra ipsius capituli consignatas (esse); et hic annotati Thomas et Petrus suarum finivissent reambulacionem. Et quia partes predicte in ipsarum possessionum reambulacionibus et metarum consignacionibus non concordassent, sed ubique sibi ipsis contra invicem contradicendo discordassent, ideo terras arabiles cultas et incultas, necnon quasdam vineas [...] parcium contradictiones in lite remanentes una cum aliis probis viris Deo habito pre oculis ad triginta duo iugera regalis mensure estimassent, in dominio autem simplicis terre prefatum capitulum, in dominio au- 15 15 recitasset] recitassent 16 velamine] velamen 28 agnite essent ] agnitum fuissent 34 ubi] quam