Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára II. (1399-1438) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 8. (Győr, 2008)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 40 1422 Oklevelek 143 filio Anthonii et Barnabe filio Petri pertinentis in presencia dicti Nicolai Konth palatini in litem convenissent, tandem idem Nicolaus Konth palatinus eandem terram udvornicorum regalium de dicta Barathy excisam sub certis metis eisdem Petro, Benedicto et Barnabe in perpetuum adiudicasset. Mete autem eiusdem terre litteris in eisdem essent conscripte. Quibus exhibitis prefatus Thomas in sua et dicti Petri personis racionem premisse contradictorie inhibicionis assignare postulasset per in causam attractos supradictos, quo audito Petrus Litteratus de Echyr pro annotatis Stephano de Kanysa ac preposito et conventu de Chorna nomine procuratorio in eiusdem comi­tis Petri exurgendo presenciam respondisset ex adverso, quod tempore erectionis metarum dicte possessionis Zwthor seu particule terre de dicta Barathy excise an­notatis actoribus fiende pro eo in persona eorundem in causam attractorum contra­dictio facta fuisset prenotata, quia iidem actores magnam particulam terre de ipsa corporali possessione Barathy ipsius ecclesie de Chorna perambulare et ad dictam possessionem Zwthor anectere voluissent, super ipsa autem corporali possessio­ne Barathy iidem magister Stephanus ac prepositus et conventus nulla haberent instrumenta metalia, sed se tenori preexhibiti metalis privilegii ipsorum actorum submisissent. Quibus sic habitis ipse comes Petrus easdem partes pro certificandis predictis metis dictarum earum possessionum per prescriptas metas in tenore pre­­scriptarum litterarum antelati condam Nicolai Konth palatini conscriptas faciendis transmisisset et harum seriem sibi per partes reportare commisisset. Deinde vero reportata series premissorum partes inter prenotatas in persona­lem presenciam eiusdem domini nostri regis deducta fuisset, ubi prefatus Thomas personaliter pro se et pro dicto Petro nomine procuratorio ab una, item prefati magister Stephanus de Kanysa ac dominus prepositus pro se personaliter, idem au­tem prepositus pro dicto suo conventu cum procuratoriis litteris eiusdem conventus coram dicto domino rege comparuissent litterasque vestras super premissis rescrip­­cionales sue maiestati utrimque presentassent, quibus presentatis ipse dominus rex execucionem premissorum inter partes prenotatas nondum ad effectum deductam perficiendam fore decrevisset. Magister itaque Ladislaus de Bakonya notarius et homo eiusdem domini regis, necnon fratres Mathias pro parte dictorum actorum ac Stephanus sacerdos pro parte annotatorum in causam attractorum ad premissa perficienda per vos pro vestris testimoniis deputati ad faciem predicte possessionis Zwthor seu particule terre de dicta possessione Barathy excise ac eiusdem posses­sionis Barathy pardum antedictarum vicinis et commetaneis earum universis inibi legittime convocatis et prescriptis actoribus, necnon annotato Anthonio preposito presentibus accedendo primo predictam possessionem Zwthor dictorum actorum a parte iam fate possessionis Barathy iuxta demonstrationem eorundem actorum taliter reambulassent, quod incepissent circa magnam viam iuxta fossatum, ubi alias vineam Zombath nomine esse partes dixissent, ubi duas metas antiquas re­­perissent, iuxta quas signum fecissent metale; deinde in eadem via procedendo ad partem meridionalem in modico spatio venissent ad duas metas terreas, ubi signum metale fecissent; deinde directe ad partem occidentalem eundo per con­tinuas consignaciones metales in bono spatio ad quandam magnam viam, quam 27 27 vestras] sc. conventus monasterii Sancti Martini T I

Next

/
Thumbnails
Contents