Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára II. (1399-1438) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 8. (Győr, 2008)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 40 130 Oklevelek 1420 conventu de Chorna cum procuratoriis litteris eiusdem conventus in nostram venientibus presenciam et eisdem partibus per nos in premissis iudicium et iusticiam elargiri postulantibus, quia absque perfectione dicte vestre iudiciarie commissionis inter partes in premissis congruens iudicium facere non poteramus, ad eaque facienda regius et vestri homines necessario debebant destinari, pro eo vestram amiciciam litteratorie pecieramus diligenter, quatenus vestros mitteretis homines pro utrisque partibus pro testimoniis fidedignos, quibus presentibus homo regius de curia regia per nos ad id specialiter transmissus octavo die festi Pasce Domini tunc venturi et aliis diebus ad id aptis et sufficientibus ad facies predictarum possessionum Baraty annotati capituli aut alterius Baraty dicte ecclesie de Chorna vicinis et commetaneis ipsarum universis inibi legitime convocatis et partibus vel earum legitimis procuratoribus presentibus accedendo omnia premissa et quevis premissorum singula inter partes prenotatas faceret, perficeret et exequeretur iuxta nostram iudiciariam commissionem antedictam sine variacione aliquali omnino modo prenotato. Et post hec tocius inibi peracti negocii seriem, ut fieret expediens, ad octavas festi Beati Georgii martiris tunc venturi domino nostro regi fideliter rescriberetis. Tandem ipsis octavis festi Beati Georgii martiris instantibus magister Blasius de Vagh canonicus dicte ecclesie Iauriensis pro predicto capitulo cum procuratoriis litteris eiusdem ab una, item Georgius Crispus pro annotato magistro Stephano de Canysa cum procuratoriis litteris dicti conventus de Chorna parte ab altera in nostram venientes presenciam litteras vestras super premissis rescripcionales utrinque nobis presentarunt, quibus presentatis, quia ex serie earundem execucio premissorum propter non venienciam hominis regii minime efectui mancipata fore reperiebatur nosque absque peractione premissorum inter partes predictas in premissis iudicium facere non poteramus, pro eo vestram amiciciam presentibus petimus diligenter, quatenus vestros mittatis homines pro utrisque partibus fidedignos, quibus presentibus magistri Georgius de Bokod vel Iohannes de Dubonch aut Paulus de Oztopan sin Barnabas de Gardon curie regie notarii aliis absentibus homo regius de curia regia per nos ad id specialiter deputatus in quindenis festi Nativitatis Beati Iohannis Baptiste nunc venturis et aliis diebus ad id aptis et sufficientibus ad facies prescriptarum possessionum pardum predictarum vicinis et commetaneis earundem universis inibi legitime convocatis et partibus predictis vel earundem legitimis procuratoribus presentibus accedendo omnia premissa et quevis premissorum singula iuxta nostram iudiciariam commissionem antedictam faciat, perficiat et exequatur variacione sine omni omnino modo prenotato. Et post hec tocius inibi peracti negocii seriem, ut fuerit expediens, ad octavas dicti festi Nativitatis Beati Iohannis Baptiste domino nostro regi fideliter rescribatis. Datum Bude, quadragesimo sexto die termini prenotati, anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo. * 1 1 eiusdem conventus] Utólag beszúrva a sor fölé, alatta pedig kihúzva: conventus de Chorna predicti ac Kapornak. 7 regius] Utána kihúzva: infradeclarandus. 8-9 octavo die... ] 1420. ápr. 14. 10 annotati capituli] Utólag beszúrva a sor fölé. 16 ad octavas... ] 1420. máj. 1. 30-31 in quindenis... ] 1420. júl. 8. 33-34 predictis vei] Utólag beszúrva a sor fölé. 37-38 ad octavas... ] 1420. júl. 1. 39-40 quadragesimo sexto die... ] 1420. jún. 15.