Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára II. (1399-1438) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 8. (Győr, 2008)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 40 118 Oklevelek 1419 preposito dicte ecclesie de Papuch et perconsequens eidem ecclesie per ipsam edi­­ficate in perpetuum contulisset sub condicionibus et expeditoria caucione litteris in eisdem declaratis. Quibus quidem litteris exhibitis prefatus magister Iohannes canonicus anno­tatum Iohannem filium Pauli Magni absque heredum solacio sexus masculini ab hac luce decessisse referendo sibi et dictis aliis canonicis prefate ecclesie de Pa­puch iudicium et iusticiam iusticieque complementum postulavit impartiri. Verum quia prefata nobilis domina Margareta vocata, relicta Pauli Magyar inter cete­ras suas salubres disposiciones dicte ecclesie de Papuch per ipsam factas prefatas porciones possessionarias, tam scilicet apud manus suas habitas proprias, quam apud eundem Iohannem filium Pauli, si eundem sine herede decedere contingeret, cum omnibus utilitatibus prefatis preposito et ecclesie de Papuch im perpetuum dedisse et contulisse, tempore autem statucionis eiusdem porcionis possessiona­­rie prefatis canonicis fiende in nullius alterius preterquam prefati Georgii Litterati personis contradictio facta fuisset, ob quam contradictionem idem Georgius legitti­me evocatus super eadem porcione possessionaria se litteralia instrumenta habere allegasse et eadem tribus vicibus, semel scilicet sine onere et aliis binis vicibus cum gravamine consueto exhibere assumpsisse et non exhibuisse, sed se iudiciorum one­ribus aggravari et convinci permisisse ex premissis experiebatur, consuetudinaria vero lege regni nostri ab antiquo approbata requirente quicunque in facto alicuius iuris possessionarii litteralia instrumenta habere allegaverit et eadem tribus vici­bus exhibere assumpmendo in presenciam iudicis sui ordinarii proinde neglexerit se in iudicio aggravari permittendo, talis amplius huiusmodi iuribus possessiona­­riis privari et destitui requisitorieque eorundem in dominium huiusmodi iurium possessionariorum contradictione quorumcunque non obstante statui solent at­que introduci, pro eo fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Georgius de Kwrthws homo noster de curia nostra per nos ad id specialiter deputatus ad facies premissarum porcionum possessionariarum in seriebus dictarum litterarum vestra­rum privilegialium explicatarum vicinis et commetaneis earundem inibi legittime convocatis [et presenjtibus accedendo easdem cum omnibus ipsarum utilitatibus et pertinendis statuat et committat memoratis canonicis dicte ecclesie de Papuch et perconsequens eidem ecclesie premisso iure ipsis incumbenti perpetuam possi­dendam contradictione dicti Georgii ac aliorum quorumlibet previa radoné [non ob]stante. Et post hec ipsius possessionarie statucionis seriem, ut fuerit expediens, ad octavas festi Beati Michaelis archangeli nunc venturas nostre speciali fideliter rescribatis maiestati. Presentes autem propter absenciam venerabilis patris, do­mini Eberhardi episcopi ecclesie Zagrabiensis, aule nostre cancellarii et sigillorum nostrorum erga ipsum habitorum sigillo eiusdem fecimus consignari. Datum Albe, tricesimo quarto die termini prenotati, anno Domini millesimo quadringentesimo decimo nono.2 Nos itaque iustis et legittimis peticionibus prefati domini Gregorii prepositi annuentes prescriptas litteras annotati domini nostri regis de verbo ad verbum sine 9 suas] Utólag beszúrva a sor fölé. 36 ad octavas... ] 1419. okt. 6. 40-41 tricesimo quarto die... ] 1419. jún. 3.

Next

/
Thumbnails
Contents