Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára II. (1399-1438) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 8. (Győr, 2008)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 40 1418 Oklevelek 111 in eadem causa taliter concordasseiit, ymmo concordaverunt nostri in presencia, quod unam sessionem in porcione possessionaria modo premisso inter ipsas partes litigiosa, que olim Yuachon in dicta Nema dignosceretur extitisse, inter sessiones predicti Gaspar a parte meridionali et ecclesie parochialis de dicta Nema, ab aqui­lone autem inter magnam viam ab oriente existentem cum medietate terrarum arabilium ad eandem sessionem spectancium supradicto Iohanni racione premisse quarte filialis eundem Iohannem concernentis dictus Petrus Litteratus et Gaspar pacifice assignassent, aliam vero sessionem in dicta porcione possessionaria litigio­sa inter quendam meatum aque ab oriente, item inter sessionem eorundem Petri Litterati et Gaspar a meredie et inter quandam viam ab occidente ac sessionem condam Dyonisi filii Benedicti de sepedicta Nema ab aquilone existentem cum reli­qua medietate terrarum arabilium dicte porcionis possessionarie prefatus Iohannes filius Pauli dictis Petro Litterato et Gaspar perpetuo, irrevocabiliter, heredum per heredes possidendam et habendam annuisset et consensisset, ymmo annuit et con­sensit coram nobis tenore presencium mediante. Preterea Iohannes filius Ladislai de Aba similiter coram nobis comparendo super iure dotis et rerum paraffernalium nobilis domine condam matris et perconsequens ipsius Iohannis de prefata porcio­ne possessionaria apud manus dictorum Petri Litterati et Gaspar et Iohannis filii Pauli ipsi Iohanne filio Ladislai debitis pretactos Petrum Litteratum ac Gaspar et Iohannem filium Pauli dixit se reddidisse et commisisse, ymmo reddidit et com­misit nostri in presencia quitos et expiatos et per omnia satisfactos. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes litteras nostras privilegiales pen­dentis et autentici sigilli nostri munimine roboratas duximus concedendas. Datum die dominico proximo post festum beati regis Stephani et confessoris, anno Domini Mm0 CCCCm0 decimo octavo. 391. 1418. november 22. A pannonhalmi konvent jelenti Zsigmond királynak, hogy Antal csornai prépost nagybaráti officiálisa más nagybaráti jobbágyokkal együtt a győri káptalan egy jobbágyát hatalmaskodva megölték, két társát pedig elfogták. Átírás Perényi Péter országbíró 1419. január 2-án kelt, erősen vízfoltos oklevelében: lásd az I. függelékben, a 21. szám alatt. — Regesztája: ZsO VI. 2562. Serenissimo principi, domino eorum, domino Sigismundo Dei gracia Romanorum regi semper augusto ac Hungarie etc. regi conventus monasterii Sancti Martini Sacrimontis Panonie oraciones in Domino debitas ac devotas cum perpetua fideli­tate. Litteris vestris annualibus ad evocaciones, inquisiciones, prohibiciones et ad omnia alia, que talibus in processibus iuxta regni vestri consuetudinem de iure fie­ri consueverunt, facienda honorabili capitulo ecclesie Iauriensis per anni circulum graciose datis et concessis nobis loquentibus sumpma cum obediencia receptis, iux­ta quarum continendam una cum Marco filio Iohannis de Felpech homine vestro in prefatis litteris vestris annualibus inter alios homines vestros conscriptos ex-2 unam sessionem] una sessio 24-25 die dominico... ] 1418. aug. 21.

Next

/
Thumbnails
Contents