Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára I. (1244-1398) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 6. (Győr, 2007)
Oklevelek
54 Oklevelek 1341 te homo noster accedendo ad faciem possessionis Nyúl ipsos, quos idem dominus abbas suos asseruerit condicionarios, vocet ad pristinum statum eorundem, qui autem ex ipsis nobiles ecclesie se allegaverint, cum suis instrumentis citet ad nostram presenciam contra ipsum dominum abbatem ad terminum competentem. 5 Post hec seriem facti vel, si expediens fuerit, diem citacionis, locum, nomina citatorum et terminum assignatum nobis rescribatis. Datum quarto die congregacionis supradicte, loco memorato, anno Domini M° CCCmo XLmo primo. Nos igitur premisse vestre peticioni, ut decuit, annuere satagentes ad exequendam prescriptam commissionem vestram una cum prenominato Iohanne filio Nico- 10 lai de Thamasy homine vestre magnificencie religiosum virum, fratrem Conradum prepositum nostri monasterii pro testimonio direximus fidedignum, qui demum ad nos reversi nobis uniformiter retulerunt, quod ipsi in festo Beati Brictii episcopi et confessoris proxime nunc transacto ad villam Nyul vocatam accessissent, ubi Thomam filium Endere, Theodorum, Iacobum et Mychaelem ac Thomam filium is eiusdem Mychaelis in eadem villa residentes, quorum progenitores et perconsequens eosdem prescriptus dominus Nicolaus abbas personaliter ibi astans vinitores dicti monasterii sui fuisse semper et esse eisdem non negantibus, ymo publice confitentibus affirmasset, super eo, ut ad pristinum statum revertentes secundum antiquam et debitam ipsorum consuetudinem more aliorum consimilium vinitorum 20 dicto domino eorum, abbati et suo monasterio obedire et munera ac vinum annuatim solvere et amministrare deberent, necnon Iohannem filium Ompud et Pethus filium Iohannis, qui se ab eorum progenitoribus iobagiones exercituales eiusdem monasterii fore et ad munera et liberas decimas ipsi monasterio persolvendas teneri confessi fuissent, ad hoc, ut et ipsi servicia sua et munera ac decimas, sicuti ceteri 25 consimiles dicti monasterii iobagiones eidem monasterio suisque rectoribus amodo fideliter exhibere, impendere et persolvere procurarent, alioquin in termino ipsis prefigendo cum instrumentis eorum coram vestra magnificencia racionem rebellionis eorum in premissis reddituri comparere tenerentur, ammonitos habuissent. Qui quidem omnes tam scilicet vinitores, quam iobagiones prenotati voce publi- 30 ca et conformi se extunc et deinceps dicto monasterio de Beel et suis abbatibus presenti et futuris, tamquam propriis et naturalibus dominis eorum absque omni strepitu et figura iudicii obedire et vinum, decimas, munera ac servicia, quibus de iure et consuetudine tenerentur, libenter dare, solvere, facere et amministrare velle respondissent et coram ipsis vestro et nostro hominibus ac officiali dicte vil- 35 le aliisque quampluribus probis viris ad omnia premissa se et suos filios firmiter obligassent, quibus tandem vinitoribus antedictis ad eorum humilem supplicacionem et predictorum proborum virorum intervencionem sepedictus dominus abbas singulos viginti quinque cubulos vini cum cubulo dicti monasterii sui mensurando, quos sibi singuli ipsorum vinitorum pro debito anni presentis solvere teneban- 40 tur, in singulis viginti cubulis vini ab eisdem hac vice receptis graciose relaxasset, non tamen huiusmodi gráciám ad ulteriorem consuetudinem in posterum stabilem committendo. In quorum omnium premissorum evidenciám seriem eorundem ad instantem peticionem memorati domini abbatis patenter vestre magnificencie du-6-7 quarto die... ] 1341. nov. 8. 12-13 in festo... ] 1341. nov. 13.