Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára I. (1244-1398) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 6. (Győr, 2007)
Függelék I. - A pannonhalmi konvent hiteleshelyi tevékenységéhez köthető egyéb kiadványok
5 10 15 20 25 30 35 348 Függelék I. 1385 videlicet magistrum Mychaelem socium et concanonicum nostrum ad premissa peragenda pro nostro testimonio fidedignum duximus destinandum, qui demum exinde ad nos reversi [nobis concorditer] retulerunt, quod prefatus homo vester ipso nostro testimonio presente in quindenis festi Nativitatis Virginis gloriose proxime preteriti in comitatu Zaladiensi procedendo a nobilibus, ignobilibus, clericis et laicis ac aliis cuiusvis status et condicionis predicti comitatus hominibus, a quibus decuisset et licuisset, diligenter de premissis investigando talem scivissent veritatem, quod predictus Gyula filius Iohannis de Ratold quasdam terras ecclesie predicti domini episcopi in dicta Kezy habitas anno in presenti potencialiter perarrari fecisset et aliis annis preteritis multas alias terras et prata ac vineas pro se similiter potencialiter occupasset, lite tamen pendente inter ipsos. Qua inquisicione facta eadem die prescriptum Gyula in dicta possessione sua Ratold contra annotatum dominum episcopum ad quintumdecimum diem predicte quindene in vestre maiestatis presenciam evocasset racionem de premissis redditurum. Datum quarto die diei inquisicionis et evocacionis prenotatarum, anno Domini supradicto. Hátán: Pro a(ctore) reverendus Petrus canonicus ecclesie eiusdem, pro i(n causam attracto) Petrus de Kal. Ad regem ad Epiphaniarum due [...] 11. 1385. július 1. — A veszprémi káptalan jelenti Mária királynőnek, hogy parancsára Zala megyében tudományvételeit tartva Benedek veszprémi püspök nyirádi jobbágyainak panaszát Rátóti János fia Gyula hatalmaskodásáról igaznak tudta meg és az alperest megidézte. Papír, hátán zárópecsét nyoma. VÉL, Veszprémi ppk. lt.: Nyirád 7 1/2 (DF 200314) — Regesztája: Veszpr. Reg. 827.: a parancslevél; uo. 828.: a jelentés], — Külzet: Domine Marie regine. Pro Anthonio et Francisco, iobagionibus domini Benedicti episcopi ecclesie Wesprimiensis de Nyrad contra Gyulám filium Iohannis de Ratholt inquisitoria et ad octavas festi Beati Iacobi apostoli evocatoria. Excellentissime principi, domine Marie Dei gracia inclite regine Ungarie, Dalmacie, Croacie etc. domine ipsorum metuende capitulum ecclesie Wesprimiensis oraciones in Domino debitas et devotas. Vestra noverit serenitas litteras vestras sigillo venerabilis in Christo patris, domini Valentini episcopi Quinqueecclesiensis consignatas nobis preceptorie transmissas omni cum reverencia nos recepisse, qua decuit, in hec verba: Maria Dei gracia regina Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. fidelibus suis, capitulo ecclesie Wesprimiensis salutem et gráciám. Dicitur nobis in personis Anthonii et Francisci iobagionum venerabilis in Christo patris, domini Benedicti episcopi dicte ecclesie Wesprimiensis in possessione eiusdem domini episcopi Nyrrad vocata commorancium, [quod Gyula filius] Iohannis de Ratholth quandam vineam 4-5 in quindenis... ] 1383. szept. 22. 5 Zaladiensi] Alatta kihúzva: Wesprimiensi. 12 Gyula] Utána kihúzva: in facie 13 ad quintumdecimum diem] 1383. okt. 6. 15 quarto die... ] 1383. szept. 25.