Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára I. (1244-1398) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 6. (Győr, 2007)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 40 34 Oklevelek 1322 variis vacacionibus aliisque oppressionibus et incomodis quamplurimis subiacens ad extremam pene exinanicionem redactum fuisset, eadem tributa, sicut et alie quamplures possessiones et iura eiusdem monasterii per manus potentes ab ipso monasterio ablata et alienata atque occupata extitissent et adhuc occupata detinerentur in ipsius monasterii et suorum rectorum grande preiudicium et iacturam, adiciens ipse abbas similiter protestando, quod quamquam ipse sua et ipsius monasterii prepediente penuria ad presens predicta tributa et alia iura ab occupatoribus et detentoribus eorundem requirendi careat facultate, quam primum tamen Dei pietas huiusmodi inopiam dignabitur relevare, eadem omnia et singula requirere et recuperare intenderet pro suis viribus, ut tenetur, medio autem tempore prelibatum magistrum Mauricium et alios quoslibet prescriptorum tributorum occupatores et detentores ab eorum ulteriori occupacione et detencione indebita et iniusta ac vendicione, alienacione, perpetuacione et alia cuiusvis coloris distractione, regiam eciam maiestatem a collacione et donacione eorundem quibuspiam personis factis hactenus aut in posterum faciendis nominibus, quorum supra, prohiberet et coram nobis prohibuit ministerio vive vocis contradicendo manifeste, petens instanter a nobis super protestacione et prohibicione suis premissis testimoniales litteras sibi dari. Quod et faciendum duximus per presentes sigillo nostro munitas communi iusticia et regni consuetudine requirente. Datum in crastino festi Epiphanie Domini, anno eiusdem M° CCC° XX0 II0. 20. 1322. augusztus 21. — A pannonhalmi konvent átírja IV. Béla király 1270. március 30-án kelt pátens oklevelét. Említés Zsigmond királynak a konventhez intézett, 1411. szeptember 5-én kelt parancslevelében [PBFL, Capsa 15 M (773) (DF 207582) — Kiadása: PET VIII. 436-438. (153)]. — Regesztája: AOklt. VI. 749. ... frater Martinus abbas ecclesie de Beel... quasdam litteras vestras privilegiales sabbato proximo post festum Assumpcionis Virginis gloriose, anno Domini millesimo CCCmo vigesimo secundo emanatas habentes in se seriem et continenciam quarundam litterarum patencium olym domini Bele regis felicis memorie in Fizeghthu, in dominica Iudica, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo confectarum,1 continendum in se quandam clausulam metas dicte possessionis Kethelaka denotantem per condam magistrum Муке cantorem Albensis ecclesie ob mandatum dicti domini Bele regis litteratorium in litteris2 Sancti Ladislai regis repertam nobis demonstravit, cuius quidem clausule series est talis: Quintum predium, quod Kethelaka dicitur, incipit terminari de vulpinis foveis, que mittunt ad cumulum cespitum, de quo dirigitur ad spineum virgultum, quod dicitur gymelchenbokor. Inde tenditur ad angulum monumenti, a quo parum protelatur per campum et cadit ad angulum atterius monumenti. Inde recipit via publica, que per circuitum gyrando reducit ad priorem locum, sicque terminatur. 19-20 in crastino... ] 1322. jan. 7. 28-29 sabbato... ] 1322. aug. 21. 31 in dominica... ] 1270. márc. 30.