Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára I. (1244-1398) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 6. (Győr, 2007)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 40 322 Oklevelek 1394 vero partes eiusdem terre a parte septemtrionali in sortes Stephani et fratrum suo­rum fuissent devolute. Adiecerunt eciam, quod terre culte, ultra Sakalus existentis, due partes, eidem Sakalus contigue cessissent in partem Scene et Gregorii, residue vero tres partes a parte Silus remansissent Stephano, Benedicto et Oltumario, item proposuerunt, quod in stagno de Sakalus una piscatura, que vulgariter Weyzhel nuncupatur, in loco molendini pariter cum eodem loco et alia piscatura subsequens in eodem stagno cessissent in porcione Scene et Gregorii, residue vero piscature in eodem stagno remansissent Stephano cum fratribus suis, item piscatura Achaga nuncupata remansisset Scene cum fratre suo, de stagno vero, quod Selmekus vo­catur, taliter dixerunt ordinasse, quod communi piscacioni subiacebit, ita tamen, quod due partes proventus eiusdem stagni Scene et Gregorio cedunt, residue vero tres partes Stephano et fratribus suis remanebunt, item in stagno Labuan vocato piscatura una, videlicet Veyzhel iacens a parte occidentali cessisset Stephano et fratribus suis, alia vero piscatura a parte orientali cessisset in partem Scene et fratris sui, item piscatura nomine Vyzesfeu cum Lapa et cum piscatura Sublug no­mine et Durusta, que iacet sub Durusta magistri Athian, item sub Dudrag Adam vezy, Borsato et Eruemlyk cesserunt in partem Scene et fratris sui, residue vero pi­scature, videlicet Tauzvezy, Kukenusallozeg, Sebusvezy, Zyguedd, Toutw, Arukch, Buruchdudvag, Felliz, Alexandri, Megeliz, Feldurusta, Durusta, Athyani magistri omnes iste piscature cesserunt in partem Stephani et fratrum suorum, item Fellelez cessit eidem Stephano et fratribus suis, inferior vero Lelez cessit in partem Scene et Gregorii, item idem Scene Stephano, Benedicto et Oltumario fratribus suis sta­tuit hos servos: Buhtus filium Mesha, duas ancillas, videlicet Chup et Mognya in concambium duorum servorum Boch et Benedic nuncupatorum, quos idem Scene sibi et fratri suo reservavit, item statuit libertinos eisdem Stephano et fratribus suis: Mogh et filium eiusdem Simonem et Gregorium fratrem eiusdem, filios Pen­­thuk, Scerdam, Thomam filios Kese, item Bugus cum tribus filiis suis, videlicet Petro, Paulo et Stephano, item Marcus et Pousa, econverso vero idem Stephanus, Scene et Gregorio fratribus suis statuit duos servos, Buch videlicet et Benedictum premoninatos, item hos libertinos statuit eidem: Thekus cum filio suo Dominico, Thekem cum filio suo Iovanka, Scentus cum filio suo Theodor nuncupato. Ut igitur huius divisionis series in omnibus supradictis robur perpetue firmitatis optineat, presentes litteras tripartitas ad peticionem utriusque partis inclinati concessimus Scene et Stephano ac eorundem fratribus iam pluries nominatis, anno Domini Mm0 CC° LX° primo Stephano preposito Itkone cantore, Hectore custode existentibus. Itaque visis et perlectis (litteris) considerantes eas non abrasas, nec cancella­tas, neque in aliqua sui parte viciatas de verbo ad verbum transscribi transscrip­­tumque ad peticionem eorundem Chene filii Georgii et Ionathon filii Blasii cum appensione nostri sigilli autentici fecimus roborari. Datum in festo Beati Galli confessoris, anno Domini Mm0 CCCmo nonagesimo quarto. 34-35 anno... ] 1261. 39-40 in festo... ] 1394. okt. 16.

Next

/
Thumbnails
Contents