Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára I. (1244-1398) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 6. (Győr, 2007)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 1385 Oklevelek 283 coram nobis constituti, de quorum noticia personali Martinus filius Nicolai de Kys­­ech et Nicolaus Litteratus de Papuch nobiles similiter coram nobis assistentes nos reddiderunt cerciores, per prenominatum Iohannem filium Pauli de Zyketh con­fessum extitit ministerio vive vocis, quod licet prenotatus Iohannes filius Stephani et Nicolaus frater eiusdem de Sebehaza ab ipso divisionem congeneracionalem in prescripta possessione Zyketh habere volendo iuris ordine reacquirere et rehabe­­re voluissent, tamen proborum et nobilium virorum ordinacione et composicione, necnon fraternitatis mutua dilectione intervenientibus in huiusmodi composicionis et perpetuo durature divisionis pervenissent unionem et se retulerunt devenisse co­ram nobis, ut quamvis prenominati Iohannes et Nicolaus de Sebehaza de prescripta possessione Zyketh iure ipsis incumbenti plus quam infrasciptam porcionem habe­re debuissent, tamen quia ipsam porcionem infradeclarandam prefatus Iohannes filius Pauli de Zyketh ipsis Iohanni et Nicolao de Sebehaza pacifice et absque omni litigio seu eciam expensis, que in reacquisicionem prenotate possessionarie divisio­nis consumpmi potuissent, relegatam divisionaliter remisisset et resignasset, ideo prenotatus Iohannes filius Stephani se personaliter et prefatum Nicolaum fratrem suum de infrascripta divisione pro omnimodis eorum iuribus in eadem possessione Zyketh ipsos contingentibus et pro totali divisione ipsorum retulit fore in perpe­tuum contentos. Series siquidem prefate divisionarie ordinacionis taliter est, ut prelibatus Iohannes filius Pauli terciam partem sepedicte possessionis Zyketh ex­ceptis curia seu sessione eiusdem Iohannis filii Pauli, quam eidem reliquisset seu remisisset, a parte videlicet ville Zenthmyclos nominate habitam et divisionaliter [...] duabus partibus prescripte possessionis Zyketh cedentem simul cum omni­bus utilitatibus prefate possessionis Zyketh ad ipsam dumtaxat partem terciam spectantibus, terris utputa arabilibus, fenetis, pratis, campis, aquis et aliis quo­vis nominis vocabulo vocitatis prescriptis Iohanni filio Stephani et Nicolao fratri eiusdem de Sebehaza, tamquam premissa radoné super hiis contentis et eorundem heredibus heredumque suorum successoribus remisisset et resignasset, ymo remisit et relaxavit iure perpetuo coram nobis. Assumpsit preterea prelibatus Iohannes fi­lius Stephani sua ac predicti fratris et omnium heredum ac successorum eorundem in personis pretitulatum Iohannem filium Pauli et ipsius superstites in dominio dictarum duarum parcium ipsius possessionis et curia seu sessione indempniter conservare, voluerunt eciam preallegate partes et se obligarunt, ut lites, si que in tuicione vel ad defensionem prescripte possessionis Zyketh ipsis incumberent, equali expensa subportarent. Presentes autem, dum nobis reportate fuerint, [in formam] privilegii redigi faciemus. Datum in dominica Iudica, anno Domini Mm0 CCCm0 LXXXmo quinto. 16 Iohannes) Utólag beszúrva a sor fölé. 36-37 in dominica Iudica... ] 1385. márc. 19.

Next

/
Thumbnails
Contents