Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára I. (1244-1398) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 6. (Győr, 2007)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 1258 Oklevelek 23 Nos conventus Sancti Martini de Sacro Monte Panonie, omnibus Christi fidelibus salutem in Domino salvatore. Noverit universitas, quod constituti in nostra presen­­cia ab una parte Fabianus filius Merse comitis, ex altera vero magister Othmarus pro capitulo Iauriensi professus est idem Fabianus, quod cum unum servum suum fugitivum nomine Don in villa Bascha invenisset, pro quo ipse Martinum de villa prefata et cognatos eius traxerat in causam in presenciam iudicis curie, tandem mediantibus viris ydoneis et discretis pacem in hunc modum reformassent, ut ca­pitulum Iaurinense supradictum eidem Fabiano filio Merse comitis pro Don filio Bescheno quatuor marcas ab eisdem Martino et cognatis eius persolvisset, ita ta­men, quod si pars aliqua adversa controversiis vel litibus insurgeret et libertatem dicti hominis vellet agravare, dictus Fabianus ab omnibus teneretur expedire. In cuius rei testimonium presentes litteras ad peticionem Fabiani capitulo Iaurinensi concessimus in perpetuum. Datum anno grade M° CC° L VII0. 5. 1258. május 27. — A pannonhalmi konvent kiküldöttje előtt a bakonybéli apát valamint Domonkos ispán jobbágyai és a tarjáni várnépek Tarján birtokát illetően megegyeztek. Hártya, hártyaszalagon függő pecsétje megvan, de leszakadva, lekopva és kettétörve. PBFL, Capsa 9 L (235) (DF 207043) — Kiadása: ÁUO II. 313. (215); PRT VIII. 295- 296. (26) — Regesztája: Erdélyi László, A bakonybéli apátság Árpád-kori oklevelei. Magyar Gazdaságtörténelmi Szemle 10 (1903) 196. — Fotója: Mons Sacer I. 423. (1). Universis Christi fidelibus [tam] modernis, quam futuris presens scriptum inspec­turis conventus ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie salutem in vero salutari. Cum ex mandato domini regis super facto terre Tharian, quod vertebatur inter abbatem de Bel ab una parte, et inter populos Dominici comitis, necnon ca­strenses eiusdem ville ex altera parte, unum ex nobis misissemus in testimonium, rediens retulit nobis talem inter eos pro bono pacis fuisse divisionem, quod dicti populi dedissent centum iugera terre, quorum triginta sunt fymata, septuaginta vero campestria, abbati antedicto certis metis assignata excepta silva, feneto et terra pascuali, que sunt in communi relicta sine divisione. Cuius terre meta incipit a stagno Kvyar et vergit in terram Kuzep, inde tendit ad Wyzesteluc, qua eciam terra conterminalis et vicina a parte australi cum terra Rolandi filii Wyruntonis et finitur ultra flumen apud geminas arbores [piror]um. Ut igitur hec divisio in­concussa et irrevocabilis perseveret nec possit per quemq[uam temporis] processu in causam retrahi, ad instandam et peticionem partis utriusque presentes litte­ras contulimus abbati prememorato sigilli nostri munimine roboratas. Anno Verbi incarnati M° CC° L° VIII0 sexto Kalendas Iunii F(avo) abbate, Ch. decano, G. [cu]stode, I. celerario ecclesie nostre tunc temporis existentibus. 10 controversiis] contraversis 13 anno...] 1257. 36-37 Anno...] 1258. máj. 27.

Next

/
Thumbnails
Contents