Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára I. (1244-1398) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 6. (Győr, 2007)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 40 122 Oklevelek 1362 lenmegy prenotatam, videlicet a parte possessionis Mortunhaza vocate, ubi posita esset una meta terrea a parte dextera dictis nobilibus de Kyra, a parte vero sini­stra orientali pretacto Benedicto et sue possessioni Posateleke vocate distinguens, inde transiret versus meridiem aliquantulum, ubi inter duo iugera terre arabilis in loco Balenteleke posita esset meta terrea, dehinc transeundo in eadem possessione Balanteleke versus possessionem Pomagh vocatam in extremitate cuiusdam prati posita esset meta terrea inter partes distinctiva, ulterius autem aqua et luto obstan­tibus in erectione metarum procedere tunc temporis nequivissent, partes tamen sua iura possessionaria in pratis et in lacu Ferteuvize vocato, in dictis possessionariis porcionibus Sarad et Hetenolcha vocatis usque ad metas possessionis Pomagh pre­­notate extunc usque ad octavas festi Purificacionis Beate Virginis proxime tunc venturi, in quibus per homines nostros ad id per nos assignandos tempore glaciali metarum distinctio certitudinalius et commodius fieri posset, tam pro se, quam pro eorum iobagionibus in alterutrum pacifice inter se percipiendi auctoritatem sub pena duelli facti potenciális dedissent, prout premissa omnia in litteris nostris cursualibus premissos processus de termino in terminum exprimentibus sensualiter contineri vidimus et haberi. 115. 1362. február 7. — A pannonhalmi konvent bizonyítja, hogy Némái Saul fia Mihály özvegye Ilona nagyrézi szőlejének negyedrészét Saul fia Miklósnak adta négy márkáért, mivel az kiházasította az özvegy két lányát. Hártya, hátára nyomott pecsét foltja. PBFL, Capsa 63 F2 (487) (DF 207279). Nos conventus monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie memorie com­mendamus, quod domina Elena nomine, relicta Michaelis filii Sauli de Nema, filia videlicet Bodoch de eadem in nostram presenciam personaliter veniendo quartam partem cuiusdam vinee in territorio ecclesie nostre Nogreez vocato inter vineas a meridie Nicolai filii dicti Sauli, fratris scilicet eiusdem Michaelis, ab aquilone vero Georgii et Dominici filiorum Pauli, similiter fratris eorundem Michaelis et Nicolai filiorum Sauli, ab occidente autem Iwan et Petri filiorum Cosme filii Ampud et ab oriente iuxta terram quandam incultam existentem et habitam, a prenotato Michaele marito suo sibi, ut dixit, legatam et devolutam memorato Nicolao filio Sauli tum pro eo, quod duas filias eiusdem Michaelis fratris sui ex dicta domina Elena procreatas, Scolasticam videlicet Lorando de Akay et Elizabeth seu Cyb­­berke Michaeli filio Mark de Botyan matrimonialiter cum honestate et expensis competentibus propriis maritasset, tum eciam, quia insuper ipse Nicolaus quatuor marcas denariorum quamlibet marcam cum decem pensis computando ipsi domine Elene assignasset, ut dixit, integre ac solvisset, se vendidisse confessa est et vendi­dit eidem Nicolao filio Sauli et per eundem posteris filiis et heredibus suis organo vive vocis cum omnibus utilitatibus et pertinenciis eiusdem particule vinee, sicut ad ipsam hactenus pertinuisset eadem particula a pretacto Michaele marito suo 11-12 ad octavas... ] 1362. febr. 9. 39 particule] Utólag beszúrva a sor fölé.

Next

/
Thumbnails
Contents