Neumann Tibor: A Korlátköviek. Egy előkelő család története és politikai szereplése a 15-16. században - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 5. (Győr, 2007)

Oklevélfüggelék

Oklevelek 179 tercius - exercitui me adaptando cum fuerim mortalis et sic maiora eciam oculis meis imminencia via in eadem preponendo pericula, ne per decessum meum, a quo me tamen omnipotens Deus dignatus est hucusque conservare, cui laus et gloria in secula, posteritates et heredes meos, videlicet conthoralem, filios atque filias, neo­non cognatos meos in errore sew mala disposicione reliqui contigisset, formidando et ne, quod Deus avertat, fortasse aliquis eorum de bonis et rebus meis sic relictis inordinatum, necnon litigiosam acceptarent petere divisionem, quid conthoralem pariter et filios atque filias, necnon cognatos meos de universis bonis meis et rebus tam mobilibus, quam immobilibus sic relictis de voluntate et affectu meis propriis consequi affectaverim16 et voluerim, singulos adipisci cogitacione sew disposicione racionabili prehabita in presenciam capituli Nittriensis accedere curavi personali­ter, ibique animo deliberato de certa voluntate et scienda meis viva voce professus eiusdem capituli literis universa et singula optima me de hoc seculo decedente fieri debenda inseri feci atque conscribi modo testamentario in memoriam here­dum et posteritatum mearum dictarum etternam, quas litteras videlicet capituli Nittriensis hucusque conservavi et feci conservari, quod iterum quomodocumque ex promissione divina egritudinis orbato multum gravi decumbens17 posicionem atque statum meam instabiles et periculosa considerando animadverti, in presen­­cia mei nonnullis probis viris, scilicet honorabili et discreto viro domino Wenceslao plebano de Zenthgewrd, Andrea Polono castellano, Andrea de Odwarcz, Petro ac Nicolao de Dovoran, necnon Petro Pazman ac Wenceslao notario fidelibus meis per vocacionem meam astantibus de retroactis litteris capituli Nittriensis super premisso meo confectis testamento in memoriam reduxi et recitavi, taliter vide­licet, quod easdem litteras super eo testamento confectas me tam vivente, quam decedente nichil minoris, sed omnia equalis cum omnibus et singulis articulis inc­lusis robustatis, valoris et firmitatis habituras et permansuras ac res et certa bona mobilia et immobilia secundum tenorem earundem dimissura heredibus, contho­­rali, dicte posteritati meis pro regimine die hodierna, nichilominus hora mea post­rema relinquendo commendavi harum nostrarum litterarum vigore et testamento mediante cum insignio manu propria presentibus exarato et sub aperso. Data in Korlathkew, ipso die Corporis Christi, anno Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo sexto. Osvaldus Banus de Buczan manu propria meam voluntatem bonam pro tes­tamento meliori subaravi. 10. 1465—1471 között, Korlátkő Bucsányi István kéri Pozsony városát, hogy a szabad tudományok tanulására hozzájuk küldött testvérét szívélyesen fogadják, és apjáénál is nagyobb szolgálatokat ígér. Papíron, rendkívül nehezen olvasható írással, zárópecsét halvány nyomával. Pozsony város tanácsa: Középkori oklevelek és levelek 2293. (DF 240916.) 16Ehelyett: afectaverim. 17Ehelyett: decombens.

Next

/
Thumbnails
Contents