Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

226 probata fuerint, reddantur et exoluantur, et mali homines, qui eiuscemodi damna fecerunt utrinque puniantur. Item si quando dominus Bogdanus wayvoda intellexerit de Thurcis aut aliis hostibus, qui vellent populari terras regni Poloniae, id serenissimo domi­no Sigismundo regi Poloniae, vel capitaneis castrorum quae sunt in limitibus significare debet, quanto celerius poterit, neque consilium aut auxilium eisdem Thurcis aut aliis inimicis maiestatis suae et regni Poloniae prebebit nec occulte nec manifeste, sed pro posse suo erit illis inimicus, excepta regia maiestate et sacra corona regni Hungariae. Similiter serenissimus dominus Sigismundus rex Poloniae si quando intelliget imminere aliquod malum a quibusvis hostibus do­mino Bogdano wayvode et terrae eius Moldaviensis de hoc illum certum faciet, neque consilium neque auxilium eisdem hostibus prebebit, occulte aut mani­feste, sed pro posse suo erit illi inimicus excepta regia maiestate et sacra corona regni Hungariae, item serenissimus dominus Sigismundus rex Poloniae eiusque maiestatis successores ab hinc in posterum nullum inimicum Bogdani wayvode, qui se nominaret dominum terrae Moldaviensis, ad se vel subditos suos venien­tem suscipere debet, nec victum illi aut locum in terris suis, seu apud aliquem subditorum suorum prebere, sed illum ubicunque esse audierit aut invenerit in terris suis aut apud quemcumque subditorum suorum foras de terris suis dimit­tere et amovere debet, ut per nullum tempus maneat in dominiis maiestatis suae, similiter dominus Bogdanus wayvoda quemcumque inimicum regiae maiestatis Poloniae, qui nominaret se dominum regni Poloniae venientem ad se aut sub­ditos suos, non debet suscipere, nec victum illi in terra sua, seu apud aliquem ex subditis suis prebere, sed illum ubicumque audierit aut invenerit in terra sua, aut apud aliquem subditorum suorum, foras de terra sua dimittere debet et amovere, ut per nullum tempus maneat in dominio ipsius. Item si contingeret, quod aliquis nobilis seu servitor regiae maiestatis Poloniae fugeret ad dominum Bogdanum wayvodam vel ad quemcunque sub­ditum aut terram ipsius, talis querat gratiam apud eandem regiam maiestatem dominum suum, vel per se ipsum vel intercessione eiusdem Bogdani wayvode, et si veniam et gratiam apud eandem maiestatem impetraverit, erit illi tutum et securum redire ad maiestatem suam, sin vero gratiam non impetraverit, ex tunc dominus Bogdanus wayvoda non debet talem servare, nec apud se, nec in terra sua, nec oculte nec manifeste. Item si fugierit aliquis nobilis seu servitor domini Bogdani wayvode ad regi­am maiestatem et regnum Poloniae talis enim debet querere gratiam apud ipsum per se ipsum vel interventu regiae maiestatis Poloniae, et si gratiam et veniam impetraverit, erit illi liberum et securum redire ad eundem dominum Bogdanum wayvodam, sin vero dominus Bogdanus wayvoda non dimiserit illi offensam,

Next

/
Thumbnails
Contents