Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

186 83. 1498. december 8. Buda. II. Ulászló király megbízó és felhatalmazó levele követei, Kálmáncsehi Domokos váradi püspök és Batthyányi Boldizsár boszniai bán számára a János Albert lengyel királlyal való béketárgyalásokra. Nos Wladislaus Dei gratia rex Hungariae et Bohemiae etc. recognoscimus et tenore praesentium notum facimus quibus expedit universis. Quod nos cupi­entes cum serenissimo principe domino Johanne Alberto Poloniae rege etc. germano nostro charissimo pacem et concordiam ad commodum et utilitatem utriusque nostrum regnorumque ac dominiorum et subditorum nostrorum toti­usque Christianitatis inire, vel potius reintegrare et firmare, atque cum maiestate sua ad fraternam unionem concordiamque et mutuam intelligentiam pro utri­usque nostrum status conservatione et stabilimento devenire, confisi igitur de fide, fidelitate prudentiaque et rerum gerendarum experientia fidelium nostro­rum reverendi in Christo patris domini Dominici episcopi ecclesiae Varadiensis, ac generosi et egregii Balthasaris de Bathyan, alias bani et capitanei castrorum regni nostri Bosnae oratorum et consiliariorum nostrorum, eosdem ad maiesta­tem suam misimus, dantes et concedentes ipsis plenum mandatum, plenamque et omnimodam auctoritatem et facultatem nostram, cum eodem domino rege Poloniae fratre nostro, pro rebus huiusmodi pacis et concordiae inter nostras maiestates et haec duo regna videlicet Hungariae et Poloniae partesque eisdem subiectas, in persona nostra conveniendi tractandi disponendi pacta foedera et promissiones faciendi, concludendi, et firmandi, necnon omnia et singula faci­endi agendi et exequendi, quae ad huiusmodi pacem et mutuam intelligentiam necessaria videbuntur, quaeque nos ipsi facere possemus, si personaliter interes­semus, etiamsi talia forent, quae mandatum exigerent magis speciale, quam pra­esentibus est expressum, promittentes in verbo nostro regio, quicquid per dictos oratores et consiliarios nostros cum praefato serenissimo domino rege germano nostro in facto eiuscemodi pacis et concordiae mutuaeque intelligentiae iuxta datam per nos eisdem instructionem actum, factum, tractatum, ordinatum, dispositum, promissum, firmatum et conclusum fuerit, ratum, gratum et firmum habere, ac inviolabiliter et inconcusse observare et facere etiam observari. Harum nostrarum, quibus secretum sigillum nostrum, quo ut rex Hungariae utimur est appensum, vigore et testimonio literarum mediante. Datum Budae in festo conceptionis beatissimae virginis Mariae, anno Domini millesimo quadringen­tesimo nonagesimo octavo. Regnorum nostrorum Hungariae etc. anno nono, Bohemiae vero vigesimo octavo. Commissio propria domini regis.

Next

/
Thumbnails
Contents