Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)
Oklevélszövegek
169 79. 1490. szeptember 23. Németi falu alatt táborban. 79 János Albert védelmet ígér és tanácsosává nevezi ki ifjabb Monyorósi Rozgonyi Istvánt, mivel elismerte János Albertet választott magyar királynak. Iohannes Albertus Dei gratia regni Hungariae etc. generalis electus significamus tenore praesentium quibus expedit universis. Quia postquam nos magnificum et egregium virum dominum Stephanum Iunioris Rozgony de Monyoros sincere et grate nobis dilectum, unacum ceteris incolis huius incliti Hungariae regni, ad quod per gratiam Dei in novum regem sumus generaliter proclamati et vocati, habuimus requisitum et vocatum prioribus et patentibus litteris nostris ad recognoscendam et feliciter determinandam nostram praedictam electionem iuxta Dei et hominum regnicolarum voluntatem. Tandem ipse dominus Stephanus Rozgony pro sua virtute fideli, constantia et affectionis suae in nos integritate, ut filius obedientiae ac subditus huius coronae, ad nostram adveniens praesentiam et consiliariorum nostrorum, electionem et proclamationem praedictam nostram regiam veraciter et publice recognoscendo, prout ei decebat, obtulit se nobis et auctoritati nostrae subiciendum, se totaliter cum omnibus bonis suis hominibus subditis et castris, videlicet Myomoros et Berzowicze et aliis, quaecunque in sua possessione habet, tamquam probus vir et virtuosus, aliquibus tamen condictionibus interiectis videlicet istis: Quod dum nos ad castra sua praedicta gentes nostras mittemus, extunc earum praefectus sive rothmagister suo et totius suae comitive nomine fidem suam et honorem principaliter praestabit, quod in dictis castris semper fideliter stabit, nulla eis et bonis eorum penitus faciendo damna, sed alibi ex omagiis victum pro se acquirendo, et in defectu omagiorum nostra provisione vel expensis durantibus usque ad illud tempus, quo decrevimus eos ad nos viceversa revocare. Ad quam revocationem per nos specialiter requisiti debent absque aliqua contradictione et damnificatione bonorum et castrorum praedictorum exire et ad nos remeare. Item promittimus praedicto Stephano Rozgony, quod si bona sua, quae habet circa oppidum Ghyndesch, aliquomodo, quod absit, destruerentur vel ab eo alienarentur, alia similia bona hic in Hungaria disponere et ordinare, aut si non possemus hoc efficere, extunc ratione talium bonorum pro quibuslibet quatuor temporibus anni debemus sibi de centum florenis respondere quolibet anno, ip-79 „In campo iuxta villam Nemethy”. János Albert seregével Az ország közepe felől a „nagy hadi úton” haladt a Hernád mentén észak irányába. Feltehetően a három Németi (Fel-/Nagy-, Közép-/ Kenyhec-/Miglész-, Al-/Kis-) falu valamelyikében verhette fel táborát a mai Kenyhec/Kechnec, Tornyosnémeti, Hidasnémeti települések környékén.