Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae III. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1439–1489. Közreadja: Novák Ádám, Tóth Orsolya és Tóth Péter (Debrecen, 2019)

Oklevélszövegek - 167

167 viribus, atque potentia contra praefatum Hungariae regem exercitum congreg­are, et copias nostras in eum ducere, ipsique domino regi et regno Poloniae in auxilium venire, et desiderio suo, atque voluntate cognita constanter, et perse­veranter ei adhaerere, atque ipsi praefato regi Hungariae communi consilio, et iunctis viribus resistere, et adversari. Et ipsum dominum regem Poloniae nullo modo deferemus, et auxilia, exercitumque nostrum Deo favente ex castris, et campo minime revocabimus, neque ab eo recedere patiemur, donec huiusmodi bellum cum praefato Hungariae rege inceptum honestis mediis finitum, et ad pacem, concordiamque plene redactum fuerit. Inducias etiam et qualiacunque pacta, et tractatus sine scientia et voluntate ipsius domini regis Poloniae, cum praefato domino rege Hungariae non intrabimus, paciscemur, neque habebi­mus, ita tamen, quod etiam ipse dominus rex Poloniae sine scientia, et consensu nostro contra ipsum regem Hungariae consurgere, ipsumque vel dominia sua invadere, aut oppugnare nequaquam debebit, quemadmodum et nos sine scientia et voluntate praedicti domini regis Poloniae similiter non faciemus, neque atten­tabimus quoquo modo. Casu vero, quo alter nostrum sine scientia et voluntate, ut praefertur, alterius nostrum, contra eundem dominum regem Hungariae in­surrexerit, sibique bellum moverit, et intentaverit, ex tunc alter alterum, qui ta­liter fecerit, non tenebitur defendere, et adiuvare, foedere et concordia praesenti nihilominus in suo robore permanente, promittentes in verbo nostro regio haec omnia praefato domino regi Casimiro, qui se nobis ad similia obligavit sine omni dolo et fraude inviolabiliter observare, tam diu, donec alterum ex nobis decedere contigerit harum nostrarum, quibus sigillum nostrum regium est appensum, vigore et testimonio literarum. Datum in arce nostra Pragae die vicesima tertia, mensis Aprilis, anno salutis millesimo quadringentesimo octogesimo nono, reg­ni nostri anno decimo octavo. Et nos Wok de Rosenberg, Joannes de Janowicz et Petrsburg supremus burgravius Pragensis, Henricus de Nova Domo regni Bohemiae camerari­us supremus, Puotha de Risenberg in Oswihow eiusdem regni supremus ju­dex, Joannes Zagiecz de Hafenburg, et Kost regni praetacti supremus dapifer, Jaroslaus de Osternberg, Joannes de Ofelnberg regni praenominati cancellrius, Joannes de Oswamberg in Otrakomcz, magister prioratus per regnum praedic­­tum, Georgius Berta de Duba et Lippei, Benesius de Colowrat in Libstein, Sigismundus de Wartemberg in Dieczn praefati regni pincerna supremus, Busco de Zieberg, Zdenko, Costka, de Postupicz, Benesius de Waitumlle burgravius in Carelstein, et magister monetae in montibus Scuthinis, Joannes de Raupow, notarius supremus Terrae Zabularum regni praenominati et magister curiae regalis, Nicolaus Junior de Horzicz Hradecensis dioecesis burgravius, Albertus de Leskowecz praedicti regni Bohemiae succamerarius, Petrus Caplerz de Suleiowicz in Wintrberg, Nicolaus Zrczka Junior de Lippa in Lipnicz, Jarossius

Next

/
Thumbnails
Contents