Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae III. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1439–1489. Közreadja: Novák Ádám, Tóth Orsolya és Tóth Péter (Debrecen, 2019)

Oklevélszövegek - 151

151 72. 1474. február 27. Bártfa. Mátyás magyar király átírja és megerősíti a megbízottai által Kázmér lengyel királlyal, Ófaluban kötött békeszerződést. Hangsúlyozza, hogy katonai erejét a katolikus hit ellenségei, a törökök ellen kívánja fordítani. Nos Mathias, Dei gratia Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Serviae, Galitiae, Lodomeriae, Comaniae, Bulgariaeque rex, necnon Slesiae et Lucemburgensis dux, marchioque Moraviae et Lusatiae etc. ad perpetuam rei memoriam, significamus, quibus expedit universis. Quod nos cupientes ut regna et dominia nostra, prout ex cura suscepti regalis muneris nos obligatos esse cen­semus, nostrique subditi salubri provisione pacis dulcedine potiantur, ac exinde pacis auctori, qui bene non nisi a pacificis animis colitur, iugibus famulatibus inhereant. Considerantes etiam, quod haec nostra deliberatio non in mediocrem utilitatem totius reipublicae Christianae proventura sit, nosque liberiores futuri simus, prout Deo annuente totis conatibus intendimus adversus impios catholi­cae fidei hostes Thurcos et paganos properare, unionis et perpetuae pacis articu­los et conclusiones, nuper et proximis diebus, per praelatos et barones regnorum Hungariae et Poloniae de communi et utriusque partis voluntate in dieta per eos habita et tenta, in locis ab antiquo consuetis inter praefata duo regna, nos reges modernos, praesentes et futuros, ac omnes principes, provincias et dominia, ad ipsas ambas coronas pertinentia, conceptos et confectos, grato animo et vultu hi­lari vidimus et suscepimus, quorum articulorum et conclusionum tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis.... 72 Post quorum quidem articulorum et conclusionum visionem et susceptio­nem nos Mathias, rex praefatus, habita desuper matura deliberatione comper­to, quod aequi, iusti, honesti, utiles ac necessarii ad continuandam perfectam, perpetuam et incorruptam pacem ipsamque conservandam, necnon ad stabili­mentum et vinculum mutuae amicitiae et fraterni amoris inter ipsa duo regna praefata, nos reges et successores nostros omnesque incolas et subditos nostros accedentibus ad hoc etiam consilio pariter et assensu praelatorum, baronum et procerum nostrorum et regni nostri, in praedictos articulos et conclusiones con­sensimus, ipsosque gratos habentes approbavimus et acceptavimus, consentimus, approbamus et acceptamus, ac de novo facimus et concludimus per praesentes, promittentes ex certa nostra scientia, perfecto et puro corde, in verbo nostro re­gio loco iuramenti et fide nostra Christiana mediante, pro nobis et successoribus nostris, quod abhinc in posterum toto tempore vitae nostrae et in perpetuum articulos ispos et conclusiones per omnes distinctiones et continentias ipsorum 72 Ld. a 69. sz. oklevél rendelkezéseit.

Next

/
Thumbnails
Contents